{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De lapidibus 109","citation":"Theophrastus, De lapidibus 109","ref":"109","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/109","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/109","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/109.md","author":{"name":"Theophrastus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2"},"work":{"title":"De lapidibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus","urn":null},"verse":false,"words":266,"text":"Hildam Abbatissam virga sua serpentes illos profligasse & praecipites dedisse de rupibus in mare, atque eo casu capita ipsis esse defracta. Ovum anguinum describit Boetius cap. 174. & Iconem illius affert à Gesnero acceptam, qui de illo ita scribit: Lapis hic admirabilis inventus est in agri Tigurini torrente, quem Tosam nominant, pugno maior paulo, unciarum xxi pondere, è fusco albicans, intus vero, si scalpatur, candidus: mirè durus, foris praesertim: ambitur enim ceu crusta silicea: intus paulo mollior: figura ei lenticularis vel globi dimidiati. Utramque speciem apud me servobasi quae plana & laevis est in medio, ut ad 2. numerum apparet, quinae veluti caudae serpentium aut lacertorum, versus superiorem partem elatae paulatim attenuantur. Interstitium autem quodque inter duas caudas, duos acetabulorum, quae ceu verrucae quaedam eminent, ordines habet. Hoc sane ovum anguinum Plinii videtur, descriptum ab eo pluribus lib. 29. cap. 3. An vero aliqua sit cognatio cum Brontiis ab Agricola descriptis lib. V de Nat. Fossil. nondum exploravi. Haec ille. Locus autem Plinii ita se habet: Est ovorum genus in magna Galliarum fama, omissum Graecis. Angues innumeri aestate convoluti, salivis faucium, corporumque spumis, artifici complexu glomerantur. anguinum appellatur. Druidae sibilis id dicunt in sublime iactari, sagoque oportere intercipi, ne tellurem attingat. Profugere raptorem equo: serpentes enim insequi donec arceantur amnis alicuius interventu. Et post pauca: vidi equidem id ovum mali orbiculati modici magnitudine, crusta cartilaginis, velut acetabulis brachiorum Polypi crebris insigne. Missis fabulis, descriptio cum Icone bellissime convenit. Capite 175. tractat Boetius de lapide Carpionum, qui potius ossiculum est dicendus, neque in hac historia memorari debebat: sicuti nec oculi Cancrorum, de quibus agit cap. 176. Memini me ab Illustr.","prev":{"citation":"De lapidibus 108","label":"LIBER","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/108","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/108"},"next":{"citation":"De lapidibus 110","label":"LIBER","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/110","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/110"},"credit":{"text":"Theophrastus (with Johan de Laet), De lapidibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}