{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De lapidibus 11","citation":"Theophrastus, De lapidibus 11","ref":"11","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/11","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/11.md","author":{"name":"Theophrastus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2"},"work":{"title":"De lapidibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus","urn":null},"verse":false,"words":250,"text":"Peritissimis autem gemmariis haud dubium est Plinium & alios veteres sub Carbunculorum titulo descripsisse gemmas omnes translucidas rubri coloris & quasi ardentis, quales nostro aevo appellantur Rubini, Granati, Almandini & Hyachinti rubentes: de quibus ordine agemus. Iulius Scaliger Exercit. CXVIII scibit: Rubinorum colorem igni intendere incolas Zeylan, in quo diu coqui sinant: (in quo tamen illum falli opinor, nam ignis potius colorem detrahit; quemadmodum in Sapphiro, & aliis liquet:) Maruca vocare eos qui sunt dilutiores, quas vero nos Spinellas, in Pegu appellare Carab. optimos Rubinos à Malabaris dici Nunpucli. De Rubinis. Inter translucidas rubentes gemmas, primum locum flagitat, quae hodie ab Europaeis vocatur Rubinus: Indi vocant Tokes vel Manica, Arabes & Persae Iacut: quam vocem Cl. Salmasius detortam putat ex Hyacintho: adeoque Rubinum nostrum esse veterum Hyacinthum: Epiphanius enim inter Hyacinthi species secundo loco numerat Poδυνὸν; è quo infima Latinitas fecerit Rubinum. Est autem gemma translucida, rutilans, rubensque, exigua autem portiuncula, ut Plinius loquitur, Amethystizans, id est, extremo suo igniculo in violam Amethysti exiens. Rubedo enim illius non est puri minii vel cinnabaris, sed sanguinis potius, Cocci aut Laccae Indicae: & quo minus caerulei aut violacei sortitur & exquisitius rubet, eo nobilior aestimatur. Hodie autem Rubinorum quatuor species constituuntur: Rubinus verus, Rubacellus, Ballasius & Spinellus. Excellit inter has species, dignitate, elegantia & pretio Rubinus absolute & per excellentiam dictus, cocci vel laccae colorem referens: extremo tamen igniculo (ut Plinius loquitur) nonnihil violacei coloris habet admixtum, quod quo minus aut languidius fuerit, eo praestantior hodie gemma iudicatur: nam si intensius caeruleum colorem iaciat, aut nubeculis violaceis suffundatur, id illi vitio vertitur.","prev":{"citation":"De lapidibus 10","label":"LIBER","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/10"},"next":{"citation":"De lapidibus 12","label":"LIBER","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/12"},"credit":{"text":"Theophrastus (with Johan de Laet), De lapidibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}