{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De lapidibus 131","citation":"Theophrastus, De lapidibus 131","ref":"131","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/131","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/131","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/131.md","author":{"name":"Theophrastus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2"},"work":{"title":"De lapidibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus","urn":null},"verse":false,"words":254,"text":") qui olim arserunt, aut etiam nunc ardent, Pumex reperitur ex terra vel lapide excoctus, & ad hanc figuram redactus; sicuti in Campaniae monte Moderno & Vesuvio, in Aenaria, in Aeoliis insulis, &c. Effoditur etiam ad Confluentiam Germaniae. Pumex autem quia non aliter ac spongia est fistularum plenus, dicitur, ut Vitruvius auctor est, spongia. Gręcis vero Κίσσηρις vocatur (ac si vermiculatum lapidem dicas) quod veluti à vermiculis (quos κίας Gręci vocitant) erosus videatur. Theophrastus etiam Alcyonium, quod ex maris spuma concrescit, pumipinum allinotig cem vocat. Differunt autem inter se pumices. Nam primo non omnibus unus color, sed sunt aut nigri, aut cinerei, aut candidi. Tum alii molles sunt, manibusque teri in arenam possunt, quales in Nisyro reperiri scribit Theophrastus; alii duri. Plura de Pumice, & tribus eius generibus Iul. Scaliger de Subtilit. Exercitat. 134. & Agricola de Nat. Fossil. lib. V. Gesnerus ibid. fol. 33. Porus, Τῶρος (per o circumflexum, nam per o breve porus meatum significat) lapis idem forte qui Tofus est. Haec dictio Latina, illa vero Graeca est. Sarcophago (seu Assio lapide mitior servandis corporibus nec absumendis Chernites est, ebori simillimus (in quo Darium conditum ferunt) Parioque similis candore & duritia, minus tamen ponderosus qui Porus vocatur. Plin. lib. 36. cap. 17. Pori mentionem etiam Theophrastus facit, & Aristoteles in tertio de generat. Animalium (ubi Gaza Tofum vertit) & ante sane Hippocrates. Plinius in undecimo (inquit Scaliger Exercitat. 135.) videtur Tofum interpretari, commemorans Tosum in ventre iuvencarum inventum. Grammatici Tophum aiunt esse genus lapidis asperi, qui facile in arenam resolvatur. Haec ille. Verum operae pretium est audire Scaligerum Exercitat. 57.","prev":{"citation":"De lapidibus 130","label":"130","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/130","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/130"},"next":{"citation":"De lapidibus 132","label":"132","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/132","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/132"},"credit":{"text":"Theophrastus (with Johan de Laet), De lapidibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}