{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De lapidibus 132","citation":"Theophrastus, De lapidibus 132","ref":"132","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/132","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/132","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/132.md","author":{"name":"Theophrastus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2"},"work":{"title":"De lapidibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus","urn":null},"verse":false,"words":241,"text":"Si Tofus est Theophrasti Πώρος, sic enim Aristotelis Πῶρον Theodorus interpretatur, iam neque tibi neque mihi Tofus compertus est. Nam Tosum vulgarem quo Vascones ad furnos & caminos utuntur, brutam quidem inter lapides massam esse constat. Gravis est: Surdus est ad ictus & pertinax: neque abjicit nisi quantum mallei mucrone decutitur. Nusquam praeterea squamma. Multum igitur humoris continet. Facies tristis, color cinereus, ignobilis, planicies subaspera. Fluvialis Tofus, qui ad Oltam eruitur fluvium, levis, spongiosus & ad pumicem accedens. Theophrasti vero Πώρος Pario marmori similis est. Porro quod Gesnerus hîc è Scaligero affert, de Topho in ventre iuvencarum invento, plane nihil ad hanc materiam facit; nam non modo in iuvencarum, sed & in vaccarum, & taurorum ventriculo reperiuntur Tophi Sphaericae ut plurimum figurae, levissimi ponderis, cute quadam nigra tecti, partim laeves, partim tuberculis quibusdam asperi: interiori substantia nihil sunt quam pili in unum veluti compacti. tales plures habeo è Brasilia acceptos: ferunt autem utiles esse ad dysenteriam. Vide quae ad cap. 219. Boetii sunt annotata de palla marina. Et quae Agricola de Tofo scribit lib. VII. de Nat. Fossil. Ubi & loca designat in quibus reperitur. CAP. τίτιον τ CAP. XIII. De Sarcophago sive Assio lapide. E hoc lapide Boetius plura c. 220. Plin. l. 2. c. R96. At circa Asson Troadis lapis nascitur, quo consumuntur omnia corpora; Sarcophagus vocatur. Et lib. 36. cap. 17. In Asso Troadis Sarcophagus lapis fissili vena scinditur: corpora defunctorum condita in eo absumi constat intra XL. diem exceptis dentibus. Ubi tamen Cl.","prev":{"citation":"De lapidibus 131","label":"131","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/131","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/131"},"next":{"citation":"De lapidibus 133","label":"133","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/133","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/133"},"credit":{"text":"Theophrastus (with Johan de Laet), De lapidibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}