{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De lapidibus 135","citation":"Theophrastus, De lapidibus 135","ref":"135","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/135","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/135","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/135.md","author":{"name":"Theophrastus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2"},"work":{"title":"De lapidibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus","urn":null},"verse":false,"words":241,"text":"Quod enim dicit sutores eo uti, fortassean ad dealbanda coria candida, ex quibus mulierum calceos faciebant. Nam & linteones, dealbandis linteis eo utebantur. Mirum, ut dico, non facere mentionem μορόχθου Galenum & facere ἀγηράτου, & è contrario meminisse Dioscoridem μορόχθου, & non ἀγηράτου. Caesalpinus lib. 2. de metallicis, cap. 52. de lapide Phrygio: quamvis, inquit, hic minime vulgo cognoscatur, existimo tamen haberi in Italia & ubicunque efficitur Chalcanthum. Cum enim ad tingendas vestes eo uterentur antiqui, putandum est Chalcanthi vim habere. Glebae igitur quae fodiuntur, ex quibus Chalcanthum extrahitur, lapis Phrygius vocabatur: sunt enim quaedam pallescentes, quaedam cinereae, maculis aut venis aliquando candicantibus, aliquando subvirentibus, gustu astringenti & mordaci. Ex eodem genere videtur esse Ageratus apud Galenum, quo Coriarii utebantur, mistae facultatis, digerentis scilicet & astringentis, quamvis gustu non evidentem astrictionem, aut acrimoniam habere videatur. Evidenter iuvat columellas phlegmone gravatas. Mitiorem igitur vim habet quam Phrygius. Ageratus ad nitorem calceis praebendum praedicatur, ut notat Hermolaus. CAP. XV. De lapide Spongiae, Renali & Hystera petra. Pongiae lapides describit Boetius cap. 223. de Sillis Plinius lib. 36. cap. 19. Spongiae lapides inveniuntur in Spongiis, & sunt nativi. Quidam eos Tecolithos vocant, quoniam Vesicae medentur: Calculos rumpunt in vino poti. Idem lib. 37. cap. 10. Tecolithos oleae nucleo similis videtur: neque est ei gemmae honos, sed lingentium calculos frangit pellitque. Sed hunc eundem esse cum lapide Iudaico docet Aetius: de quo vide Cl. Salmasium ad Solinum pag. 712. Alius ab hoc lapis Spongiae, qui tamen eodem nomine à quibusdam appellatur ab eodem effectu.","prev":{"citation":"De lapidibus 134","label":"134","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/134","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/134"},"next":{"citation":"De lapidibus 136","label":"136","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/136","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/136"},"credit":{"text":"Theophrastus (with Johan de Laet), De lapidibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}