{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De lapidibus 14","citation":"Theophrastus, De lapidibus 14","ref":"14","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/14","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/14.md","author":{"name":"Theophrastus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2"},"work":{"title":"De lapidibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus","urn":null},"verse":false,"words":210,"text":"Quod non videbitur dubium iis qui vel semel Ludovici Dulcis, & Camilli Leonardi naenias inspexerint. Quibus autem modis haec gemma ab improbis artificibus adulteretur, & quomodo fraus deprehendatur, accuratissime à Boëtio est observatum. De Balasio. Secunda species & priori dignitate atque pretio (nisi insignem magnitudinem habeat impar, à gemmariis appellatur Balasius, vulgo Balais: quidam nominant Palais, putant enim, verum Rubinum in hoc veluti in matrice formari, atque inde nominis etymon derivant, tanquam palatium esset dignioris illius: Nugae: nomen enim est Indicum aut Persicum, & forte descendit à Bala, quod altitudinem & fastigium sonat, à forma quam plerumque habet, ut statim dicetur. Gesnerus: In Ballenaeo monte Phrygiae gignitur lapis Aster nomine: qui solet nocte profunda ignis instar splendere sub initium Autumni, cognominatur autem indigenarum nomine Ballen, βαλλὴν, id est, Rex, ut tradit Hermesianax Cyprius secundo Phrygiacorum, ex Plutarchi libro de fluviis. Robertus Constantinus in Lexico suo GraecoLatino, vulgo hanc gemmam Rubis Balleus à Gallis nominari scribit, solerti coniectura, ex nominis varietate, cui res ipsa convenit. Haec ille. Sed non video quid huic gemmae commune sit cum Astere, praeterquam quod fabulosa sunt quae hic traduntur. Omnes autem gemmae & lapides ad speciem stellae relucentes iure & proprie ἄστηρες vel αστρα dici possunt. Marcus Paulus Venetus in Itinerario. suo meminit R egionis Balaheiae, in qua hanc gemmam nasci tradit Atque","prev":{"citation":"De lapidibus 13","label":"LIBER","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/13"},"next":{"citation":"De lapidibus 14-2","label":"LIBER","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/14-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/14-2"},"credit":{"text":"Theophrastus (with Johan de Laet), De lapidibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}