{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De lapidibus 140","citation":"Theophrastus, De lapidibus 140","ref":"140","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/140","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/140","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/140.md","author":{"name":"Theophrastus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2"},"work":{"title":"De lapidibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus","urn":null},"verse":false,"words":254,"text":"CAP. XVIII. De Morochto lapide, & Galactite. E Morochto lapide agit Boetius cap. 228. maEle autem scribit, alias Leucophragis, cum scribendum fuerit Leucographis. Plinius lib. 37. cap. 10. Meroctes porracea lacte sudat. Ubi tamen legendum Morochtis, ut docet Cl. Salmasius ad Solinum pag. 796. ubi & haec addit: Μεροχθὲς Dioscoridi dicitur, eademque λευκογραφὶς & γαλαξίας. Aëtius Mοροξὸν hunc lapidem appellat, λευκογραφίδα. Eo utebantur Aegyptii ad dealbanda lintea: ᾧ χρῶνται, inquit, στιλβοῦντες τὰς ὀθόνας. Dioscorid. ῳ καὶ οἱ σθονοπόοι πρὸς λεύκωσιν τῶν ἱματίων χρῶνται, μαλάκῳ καὶ εὐανέτῳ ὅντι. Colore viridem esse Aëtius ait: ὑποχλωρος γὰρ γενόμενος ἐὰν παρατριβείη ἀκόνη ἢ ἱματίων τράχυ τι λευκαίνει τὸν τόπον. cum sit subviridis, si ad cotem atteratur aut asperitate vestium, locum dealbat. Plinius porraceam esse Morochtida, & lacte sudare. Porraceum est πράσινον, vel ὑπόχλωρον. Lacte sudat. nam & μοροχθις τῶν εἰς χυλὸν ἀναλουμένων λίθων unus est & lacteo succo sudare certum est. Sartores vestium hoc lapide utuntur in delineandis, quos ad modulum corporis in vestem caedunt, pannis. Nam & subviridis est, & lineam albam, per vestimentum ductus, facit, praecipue si saliva tangatur. Haec ille. Praeter virtutes huius lapidis, quas Boetius recenset, scribit Fer. Imperatus lib. xxv. cap. 6, vulgo credi appensum pectori copiam lactis in uberibus generare. Addit praeterea, igni expositum perdere colorem, & mutari in lapidem durum album, qui tamen neque lineas ducat, neque amplius in lacteum succum resolvatur. De Galactite agit Boetius cap. 229. atque hîc iterum male pro Leucographis scribit Lencophragis. De hoc Plinius lib. 37. cap. 10. Galactites ex vino colore lactis est. Eandem dicunt Leucam, & Leucographiam appellant, & Synnephiten, tritam lactis succo & sapore notabilem.","prev":{"citation":"De lapidibus 139","label":"139","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/139","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/139"},"next":{"citation":"De lapidibus 142.1-4","label":"142.1 to 142.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/142.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/142.1"},"credit":{"text":"Theophrastus (with Johan de Laet), De lapidibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}