{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De lapidibus 145","citation":"Theophrastus, De lapidibus 145","ref":"145","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/145","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/145","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/145.md","author":{"name":"Theophrastus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2"},"work":{"title":"De lapidibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus","urn":null},"verse":false,"words":181,"text":"in hunc modum, Hammites ovis piscium similis est, & atra velut nitro composita, praedura alioquin. Plin. lib. 37. cap. 10. Est autem locus obscurus, &, ut suspicor, depravatus, in his verbis, & atra velut nitro composita: quibus omissis clarior esset sententia. Quid si pro iis substituas, & tota velut arenis composita. sic enim etymologiae ratio constaret, &c. Verum fallitur Gesnerus, siquidem omnes libri consentiunt, & duas species designat Plinius, unam ovis piscium similem, id est, veluti ex arenis compositam, alteram veluti ex nitro. Quod & observavit Agricola; Ammonites, inquit, ex arenis ita componitur, ut ovis piscium quod ad figuram attinet, similis videatur esse: nitro interdum quod ad substantiam & colorem. Id genus lapides inveniuntur in Saxonibus ad Alfeldam, & Hildesheimum, nucis iuglandis magnitudine, aliquando etiam maiores. Porro ex tribus figuris hîc expressis, prima seu B est lapidis ex multis veluti pisis concreti) inquit Gesnerus) quem Pisolithon vel Orobiam dixerim (Germanicè Erbstein, vel Hammitem maiorem; Secunda vel D. Hammitem minorem; qui ova piscium minora vel aranearam refert, ut papaveris miliive semina conglobata (unde & Meconites, & Cenchrites Plinii vocari possit. Agricola Rogenstein vel Ragenstein intepretatur, quod tamen nomen Saxo arenario quoque tribuit.","prev":{"citation":"De lapidibus 144","label":"CAP. XVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/144","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/144"},"next":{"citation":"De lapidibus 146","label":"CAP. XVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/146","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/146"},"credit":{"text":"Theophrastus (with Johan de Laet), De lapidibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}