{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De lapidibus 151","citation":"Theophrastus, De lapidibus 151","ref":"151","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/151","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/151","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/151.md","author":{"name":"Theophrastus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2"},"work":{"title":"De lapidibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus","urn":null},"verse":false,"words":240,"text":"Sed Veteres scriptores Succinum sic appellarunt, quod ipsis persuasum esset ex urina Lyncis fieri. Siquis tamen unquam Graecorum Lyncurium, quod non esset succinum, vidit, hos Belemnitas, opinor, vidit. Nam ex iis quidam Succini Falerni habent colorem, & pellucent: quidam paleas aliasque res minutas, tanquam Succinum ad se alliciunt: reperitur autem in pluribus Germaniae locis: estque aut cinereus, aut candicans, aut in rubro niger, qui omnes inveniuntur Hildesheimi; aut Succini Falerni colore, ut Prussicus, & Pomeranicus. Ustus vel candidus fit, vel in candido cinereus. Uterque reperitur inter urbem Hildesheimum, & arcem Mariaeburgum in marmore antri, quod à Nanis appellant, ad sinistram. Nam locum illum quondam arsisse, alia multa, praeter huius lapidis odorem, indicant; quin aurea armatura non modo Belemniten Hildesheimi in fossa moeniorum generatum ortu, sed etiam radicem convestit extrinsecus: quae armatura sine arte mirifice nitet atque imaginem instar speculi reddit. Belemnitae autem si confricentur, ex iis quidam olent Cornu bovis limatum aut ustum, ut Hildesheimi in marmoris eiusdem odoris commissuris nati: aliqui sine odore sunt, ut reliqui. Diversa vero ipsis est magnitudo: cum enim maximis esse soleat digiti longitudo & crassitudo, Hildeshemiis in fossa moeniorum qua spectat ad septentriones repertis, est interdum sesquipedis longitudo, brachii crassitudo. at figura omnibus est sagittae ex ampla radice deficientis in tenuissimam aciem: omnibus natura inest quaedam quasi rima, qua fit ut facilius in longitudinem diffindantur, sed ea pellucidis magis quam caeteris est conspicua; eadem interdum aurea armatura vestitur intus: in aliis praeterea inest terra, in aliis arena & terra.","prev":{"citation":"De lapidibus 150-2","label":"CAP. XXIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/150-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/150-2"},"next":{"citation":"De lapidibus 152","label":"CAP. XXIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/152","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/152"},"credit":{"text":"Theophrastus (with Johan de Laet), De lapidibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}