{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De lapidibus 155","citation":"Theophrastus, De lapidibus 155","ref":"155","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/155","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/155","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/155.md","author":{"name":"Theophrastus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2"},"work":{"title":"De lapidibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus","urn":null},"verse":false,"words":235,"text":"Et sane descriptio Lyncurii non male convenit cum Hyacintho Neotericorum: ita ut mihi non fiat verisimile lapidem Lyncis aut Belemniten Lyncurium antiquorum dici posse; eoque magis quod figurae non meminerint, & gemmas ex eo factas memorent: quae è Belemnite fieri non possunt. Gesnerus in Corollario ad Epiphanium de XII. gemmis: Ego Lyncurium à Succino differre non video: & id quoque pro gemma habitum olim, praesertim quod aureo colore pellucet ac splendet, minime dubito. CAP. XXIV. De Ceraunia. E Ceraunia agit Boetius cap. 261, & illius figuras affert è Gesnero: operae pretium autem fuerit ipsum Gesnerum audire lib. de figur. lapid. fol. 39. Similiter vocatur Astrios (malim Asterios ex Dionysio Afro) Crystallo propinquans, in India nascens & in Pallenes littoribus, intus à centro ceu stella lucet, fulgore Lunae plenae. Quidam causam nominis reddunt quod Astris opposita fulgorem rapiat ac regerat. Optimam in Carmania gigni, nullamque minus obnoxiam vitio: Cerauniam enim vocari quae sit deterior, pessimam Lucernarum lumini similem. Plin. lib. 37. cap. 9. Legendum, pessimam Lychnitem Lucernarum &c. Verum haec Ceraunia non pertinet ad hanc de qua agimus: nisi statuatur nobilissima eius species. Subjicit autem Plinius eodem loco: Sotacus & alia duo genera facit Cerauniae, nigras rubentesque, ac similes eas esse securibus. per illas quae nigrae sunt & rotundae, urbes expugnari & classes, easque betulos vocari: quae vero longae sunt, Ceraunias. Quod autem hîc dicitur betulos vocari, alludit ad vocabulum Beitels, quo vocabulo Belgae nostri intelligunt cuneos, instrumenta fabrorum, quibus ligna & lapides dividunt.","prev":{"citation":"De lapidibus 154","label":"CAP. XXIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/154","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/154"},"next":{"citation":"De lapidibus 156","label":"CAP. XXIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/156","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/156"},"credit":{"text":"Theophrastus (with Johan de Laet), De lapidibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}