{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De lapidibus 157","citation":"Theophrastus, De lapidibus 157","ref":"157","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/157","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/157","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/157.md","author":{"name":"Theophrastus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2"},"work":{"title":"De lapidibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus","urn":null},"verse":false,"words":215,"text":"qui certè Cerauniam gemmam, quam Asteriae nomine descripsimus, cum lapide è nubibus cadente confundit, sicut & Marbodaeus. Solinus in fine cap. 23. quod est de Germania. Cerauniarum, inquit, genera diversa sunt. Germanica candida est: splendet tamen caeruleo; &, si sub divo habeas fulgorem rapit siderum. Similiter autem & Albertus & Marbodaeus, Germanica legerunt; cum ex Plinio lib. 6. cap. 23. Carmanica sit legendum, deque gemma intelligendum, non lapide. Vidi ego & alium apud eundem Nobilem virum, meo quem is donavit cuius Iconem exhibui similem, figura eadem Cunei: Sed multo maiorem, nigrum & pertusum foramine rotundo: quod quidem nulla arte, sed impetu motus factum conjiciebat. Sic & discus lapideus perforabatur, ut ad projiciendum ligno forte inserto) idoneus fieret. Et hoc ipso distinguitur à Solo Graecis dicto, ut in differentiis vocum annotavit Ammonius his verbis: Δισκος μέν ἐστι λίθος τετρημένος, σόλος δὲ τὸ χαλκοῦν ὀλοσφύριον, &c. Ex his ergo Cerauniorum lapidum differentiis, alios Cuneiformes, alios Discoides, δισκοειδεῖς; alios vero claviformes, non à clavi sed à clavae similitudine: qualem & Encelius se vidisse scribit: nosque pictum talem à Kentmanno accepimus, Iconem tamen omisimus: alias vero ab eodem missas species eorum quatuor subjiciemus, literis distinctas A. B. C. D. A est lapis Torgae 1561. deiectus. B prope Arcem Iuliam effossus. Uterque est nigri coloris, partibus quibusdam in Caeruleum vergentibus. C aliâ figurâ. D in pago Siplitz effossus.","prev":{"citation":"De lapidibus 156","label":"CAP. XXIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/156","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/156"},"next":{"citation":"De lapidibus 158","label":"CAP. XXIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/158","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/158"},"credit":{"text":"Theophrastus (with Johan de Laet), De lapidibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}