{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De lapidibus 158","citation":"Theophrastus, De lapidibus 158","ref":"158","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/158","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/158","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/158.md","author":{"name":"Theophrastus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2"},"work":{"title":"De lapidibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus","urn":null},"verse":false,"words":180,"text":"Hoc etiam accepi, colore viridi interdum reperiri genus illud cuneiforme primo loco exhibitum. Veri autem Cerauniae experimentum esse, si lapis totus tenui filo ita obvolvatur, ut filum nusquam duplicetur, & lapidis nihil appareat, sic prunae imposito lapide, si genuinus sit, filum madescere, non uri, aiunt. Et post pauca. Postremo Gallos audio, lignum in lapidis naturam conversum, (si modo lignum unquam fuit, Petrus enim Bellonius putat nunquam lignum fuisse, sed tale statim à natura factum) vulgo lapidem fulminis, pierre de fondre, nominare. Inveniuntur autem in quibusdam Galliae locis magna eius frusta in agris, quae aedificiis etiam adhibeantur. Hactenus è Gesnero. CAP. XXV. De Chelonitide, Brontia, Ombria. HOs lapides describit Boetius cap. 264. Gesnerus de figuris lapidum fol. 59. Habent, inquit, etiam lineas eminentes & strias lapides in agris nati: ex quibus eum qui cum tonitruis, ut nunc quoque credit vulgus, cadit, Brontiam vocant Graeci, capitibus testudinum similem: qui cum imbribus, Ombriam. Nostri sunt modo sublutei, modo subvirides, modo subrubri, modo subfusci: nunc vero variant colore. politi tanquam specula, imagines reddunt. Figura ipsis ferè dimidiati globi, raro oblonga. Interdum ovi magnitudine sunt, saepius minores.","prev":{"citation":"De lapidibus 157","label":"CAP. XXIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/157","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/157"},"next":{"citation":"De lapidibus 159","label":"CAP. XXIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/159","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/159"},"credit":{"text":"Theophrastus (with Johan de Laet), De lapidibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}