{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De lapidibus 159","citation":"Theophrastus, De lapidibus 159","ref":"159","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/159","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/159","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/159.md","author":{"name":"Theophrastus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2"},"work":{"title":"De lapidibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus","urn":null},"verse":false,"words":204,"text":"Aliquibus bini sunt circuli, quasi quidam mores. duli, (modioli Plinio sunt mediae partes cavae & rotundae rotarum, à quibus radii in circumferentiam extenduntur) à quorum superiori, quinae lineae eminentes aequalibus inter se spaciis divisae, procedunt ad inferiorem: quarum singulae utrinque striam habent. Totidem rursus lineae eminentes à superiori circulo per media spacia descendunt ad strias proximas. Inter eas autem semper sunt humilia spacia quadrata. Aliqui vero tantummodo habent has postremas quinas lineas descendentes cum multis transversis, & spaciis non admodum longis. Reliqua autem media spacia tota eminent, carentque & lineis & striis. Nonnulli eodem modo se habent, nisi quod linearum loco habeant strias & quod spacia transversa emineant. Haec Georg. Agricola lib. V. de Fossilib. Idem Brontiam simul & Ombriam Germanicè interpretatur grosz Krottenstein, id est, Batrachiten (vel Bufonis lapidem) vel Chelonitidem maiorem: & Donnerstein, id est, Tonitrui lapidem; & Wetterstein, id est, tempestatis lapidem. Eisdem vero tribus nominibus Cerauniam quoque interpretatur, nisi quod à laevitate differentiam addit, grosz glat Krottenstein, &c. cum Ombriae Brontiaeque non laeves sint, sed partibus quibusdam inaequales, aliis eminentibus, aliis humilioribus. Chelonitidem vero, ein kleinen Krottenstein, hoc est, Batrachiten minorem. Brontia gemma capitibus testudinum similis est, & cum tonitruis cadens, ut putant: & fulmine tacta restinguit si credimus; a Plinius. Unde Brontiam quoque alio nomine Chelonitin vocari posse apparet.","prev":{"citation":"De lapidibus 158","label":"CAP. XXIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/158","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/158"},"next":{"citation":"De lapidibus 160","label":"CAP. XXIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/160","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/160"},"credit":{"text":"Theophrastus (with Johan de Laet), De lapidibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}