{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De lapidibus 16","citation":"Theophrastus, De lapidibus 16","ref":"16","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/16","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/16.md","author":{"name":"Theophrastus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2"},"work":{"title":"De lapidibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus","urn":null},"verse":false,"words":259,"text":"De Spinello. Tertiam Rubini speciem vocant Spinellum; intensius & austerius rubentem quam Balasius, minus tamen splendentem quam Rubinus. Pauci eorum tam eleganter rubent, adeoque sunt perfecti ut Rubinos veros aemulentur: quidam rursus ita dilute rubent ut fere candidi videantur: Sed hi admodum sunt rari, & formati in tabulas atque politi insignem habent gratiam: non pauci denique, quos vocant de rupe veteri, Hyacinthorum sunt aemuli & forte eiusdem generis, difficulter enim distinguuntur: solentque gemmarii in hisce speciebus nonnumquam studio hallucinari. Nascuntur in iisdem locis, quibus caeteri: adulteranturque facilius: licet non sit tantum operae pretium. Vitia quibus obnoxii, sunt vomicae & sales: nebulis rarissime aut numquam fere infuscantur. Hos quoque difficillime poliri affirmant periti artifices, licet facillime formentur: unde quidam pyriten seu marchesitam poliendo usurpant (quemadmodum & in Balasio) in pollinem tenuissimum tusum & oleo mixtum: sed summa cautione opus est, nequid vitii accedat: atque adeo in iis qui planâ formâ sunt haec politura omnino cavenda est. Quid multa? Duae hae gemmae ingenia artificum hodieque exercent, ob insignem fragilitatem quae in utraque deprehenditur. De Rubacis & Rubacellis. Quarta denique species Rubini, vulgo à gemmariis nominatur Rubacus vel Rubacellus: gemma itidem rubens, sed cuius extremus igniculus in quandam flavedinem exit, ita ut ambigatur, utrum ad Rubinorum an Chrysolithorum classem sit referenda: color enim videtur ex utroque mixtus. Ad granatorum Bohemicorum species referri non posse arguunt, quia granatus ignem fert absque vel minima coloris sui mutatione aut iactura; Rubacus vero colorem suum aut mutat aut amittit. Pretium his longe minus quam caeteris Rubinis, & obscura admodum fama. III. CAP. De Granato. Nter Carbunculorum species recenset & Plinius a Garamanticos, quos & Carchedonios vocavere,","prev":{"citation":"De lapidibus 15","label":"LIBER","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/15"},"next":{"citation":"De lapidibus 17","label":"LIBER","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/17"},"credit":{"text":"Theophrastus (with Johan de Laet), De lapidibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}