{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De lapidibus 178","citation":"Theophrastus, De lapidibus 178","ref":"178","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/178","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/178","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/178.md","author":{"name":"Theophrastus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2"},"work":{"title":"De lapidibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus","urn":null},"verse":false,"words":319,"text":"nam praeterquam quod nulla ratio sit cur hoc magis credamus de his, quam de illis, reperiuntur ut plurimum in gremio terrae, & quidem satis profundè, atque adeo aliis lapidibus inclusae. Sed non est nobis propositum hanc controversiam plenius discutere aut definire. Tantum aliorum sententias annotabimus, & tum demum Icones dabimus aliquot eiusmodi concharum quas habemus. Georg. Agricola lib. IV. de ortu & causis subterraneorum. Cochleas vero in saxis repertas calor conclusus ex materia pingui & lenta efficere videtur; & ex eadem gignere musculos, murices, conchylia. Sed terra quanto est crassior quam mare, tanto ma gis ea imperfecta gignuntur. Item lib. V. de Nat. Fossil. Redeo, inquit, ad eos quos multos in uno loco vel in pluribus eadem natura gignit: quales sunt qui nascuntur in terra glutinosa, quae est in venis, venulis, & commissuris saxorum, testis aquatilium similes. Sed quanto crassior est terra quam aqua, tanto imperfectiores gignit formas, & quae animantibus careant. Quod genus lapides reperiuntur in Germania, in Hildesheimio Saxoniae tractu, & in saxum inclusi in multis regionibus. Itaque Strombites assimilis est cochleae aquatili: ex amplo enim in tenue turbinis instar deficit, in spiram à dextra tortus. Is interdum est brevis, interdum longus dodrantem: intus candidus; extrinsecus terrae, in qua nascitur, colorem assumit. Reperitur autem in Saxonia ad Hildesheimum in Galgebergi lapicidinis, & in nova urbis parte cum fodiuntur cellae, in quibus vinum cerevisiave recondi solet. In eadem Saxonia Alfeldae inter speculam & oppidum, petenti Embecam: Hanoverae in lapicidina Saxi calcis: in Misena in vico Rabschytio ad Trebitiam torrentem. Ctenites vero striatus est, omninoque pectinis effigiem repraesentat: color ipsi plerumque cinereus. Hildesheimi reperitur in lapicidinis illius tractus, qui est ultta montem Mauritii, & in Prussiae loco, qui Rosarum hortus vocatur. Myites quia striatus non est musculi speciem prae se fert. Is duplex, oblongus, & pectinis modo rotundus. Hic colore cinereus reperitur in Chattis ad Spangebergum arcem: ubi & Trochitae; & in Saxonibus ad Hildesheimum in lapicidinis iam dictis: ille modo subfuscus, modo subflavus effoditur ex fossa moenium urbis, qua ad septentriones spectat.","prev":{"citation":"De lapidibus 177","label":"CAP. XXVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/177","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/177"},"next":{"citation":"De lapidibus 179","label":"CAP. XXVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/179","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/179"},"credit":{"text":"Theophrastus (with Johan de Laet), De lapidibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}