{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De lapidibus 184","citation":"Theophrastus, De lapidibus 184","ref":"184","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/184","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/184","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/184.md","author":{"name":"Theophrastus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2"},"work":{"title":"De lapidibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus","urn":null},"verse":false,"words":203,"text":"Aliam sententiam esse, dicentium, in montibus esse humorem quendam, & alicubi salsum & varium, à quo saepe vera animalia maritima fiunt, & quodam modo generantur, ut in Dactylis videre est, qui in mediis saxis nascuntur, & inde excavantur. Interdum non vera animantia fieri, sed quae imitantur vera: nam quemadmodum & natura imitatur species terrestrium in mari, ita in montibus non veras Conchas fieri viventes, sed consimile quiddam. quod mox lapidescit ob frigiditatem circum ambientis loci, cuius signum affirmant esse, quod Conchae quantum ad id quod intra est, non plane animal referunt. Sed hanc quoque sententiam non placere sibi aiebat, quoniam lapidea haec aut unquam vixere, animantiaque extitere, aut non: si quidem olim vixere, non iam iocatur natura & imitatur, sed verum animal facit, quale in mari gignitur: at vero in Montibus inter saxa esse eam vim generatricem, quae in mari, non satis rationi consonum videtur: praesertim in grandioribus animalibus, quae multa poscunt, & illud potest, quod si olim genita fuissent oporteret & nunc alicubi gigni & erui è montibus viventia haec animalia quemadmodum & Dactyli: si vero numquam vixere, sed imitationes tantum fuere verorum animalium, hoc certe contra sensum est: eruuntur enim Conchae non paucae, quarum pars in lapidem concrevit, pars nondum mutata est, sed verae Conchae rationem habet & teneritatem, & cum reliquis mollitudinem.","prev":{"citation":"De lapidibus 183","label":"CAP. XXVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/183","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/183"},"next":{"citation":"De lapidibus 185","label":"CAP. XXVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/185","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/185"},"credit":{"text":"Theophrastus (with Johan de Laet), De lapidibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}