{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De lapidibus 186","citation":"Theophrastus, De lapidibus 186","ref":"186","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/186","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/186","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/186.md","author":{"name":"Theophrastus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2"},"work":{"title":"De lapidibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus","urn":null},"verse":false,"words":230,"text":"Pago quodam Glocestriae in Anglia, plurimae sunt arbores, quercus aliaeque quarum radices lapideam naturam induunt; & tamen locus ille est arborum feracissimus. Iuxta Stonie- Strafford fons est in quo ligna fiunt lapides. In Nevvenam etiam Comitat. Warwicae, quae diutius permanserint, lapide tanquam cortice vestiuntur. Quare citissimam generationem esse manifestum est; Nec ita multa ante secula fuisse, nec semper longissimis temporibus concrescere, formasque induere: non aliter atque in humano corpore calculi subito in perniciem mortalium generantur. Haec ille. loan. Goropius Becanus noster in originibus Antwerpianis prolixe disputat de hisce lapideis Conchis lib. 111. qui inscribitur Niloscopium. E quo tantum quaedam adducam. Praeter eas quas se in Alpibus reperisse scribit; addit: Apud vicinos nostros Limburgos, Leodios, Chondrusios, Namurcos, Hannones, Atrebates, Tornacenses, & alios multos, à quibus vel marmora nobis vel alia lapidum genera advehuntur, non parva est Concharum copia & varietas. Vidi ipse in marmore caeruleo solidissimo pectinem, & ipsius sedem ita affabre delineatam ut nihil ars simile posse videretur. Vidi in Silice durissimo, Bethunis advecto, quo viae apud nos sternuntur, tot Conchulas totas lapideas & conclusis valvulis integras, magna ut cura & arte ex illis fuisse caemento aliquo compactus iudicaretur. Et post alia: Ubicunque igitur humor sive liquor invenitur ad testaceorum vitam idoneus, viva testacea generantur. Ubi vero materia illa erit capax quidem formae eius, quae dat ut testa quid sit & vocetur, non possit vero vivo pisciculo liquorem idoneum praestare; fiet ut testa duntaxat, non pisciculus generetur.","prev":{"citation":"De lapidibus 185","label":"CAP. XXVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/185","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/185"},"next":{"citation":"De lapidibus 187","label":"CAP. XXVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/187","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/187"},"credit":{"text":"Theophrastus (with Johan de Laet), De lapidibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}