{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De lapidibus 20","citation":"Theophrastus, De lapidibus 20","ref":"20","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/20","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/20","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/20.md","author":{"name":"Theophrastus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2"},"work":{"title":"De lapidibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus","urn":null},"verse":false,"words":186,"text":"Scribit Cardanus b, Alabandicum lapidem inventum Fribergi simiae formâ; & alium ex eodem genere qui scutulum habuit rubrum, quod quatuor lineae ambibant, quarum prima tertiaque albae, secunda & quarta erant rubrae: Annebergae autem alium qui formam habuit Crucis. Verum Agricola lib. V de Nat. Fossil. è quo sua sumsit Cardanus, dicit hos lapides fuisse tertii generis fluorum, id est, lapillorum qui in ardentes fornaces coniecti fluunt, & silice minus duros esse, ita ut ignis ex illis elici non possit, neque translucere: ut mirum sit Cardano venisse in mentem, Alabandicos vocare. Meminit quidem Agricola paulo ante Alabandicorum, nam quum dixisset; primi generis lapilli non pellucent modo, sed etiam refulgent, eisque insidet color idem qui gemmis: Subjicit post pauca: Huius primi generis fuit lapis alabandicus, si modo fuit alius à Carbunculo Alabandico; nam liquatur, inquit Plinius, igni, & funditur ad usum vitri. niger est, ad purpuram tamen magis adspectu declinante. Nascitur in Caria ad Alabandam & in eadem Mileti. Alius haud dubio fuit lapis, alius b Lib. 7. de subt, Carbunculus Alabandicus, quem liquari non potuisse ipsa Carbunculi descriptio arguit. Nam illum describit Plinius lib. 36. c. 8. Hunc lib. 37. c. 7.","prev":{"citation":"De lapidibus 19","label":"LIBER","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/19","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/19"},"next":{"citation":"De lapidibus 21","label":"LIBER","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/21","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/21"},"credit":{"text":"Theophrastus (with Johan de Laet), De lapidibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}