{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De lapidibus 201","citation":"Theophrastus, De lapidibus 201","ref":"201","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/201","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/201","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/201.md","author":{"name":"Theophrastus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2"},"work":{"title":"De lapidibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus","urn":null},"verse":false,"words":222,"text":"Ita misere barbari isti homines nomina corruperunt. Gallerica, haec quoque exsculpta videtur ex Galactite; nam dicit Plinius ibidem; sunt qui Smaragdum albis venis circumligatum Galactiten vocent. Hyaeniae, inquit Plin. lib. 37. cap. 10. ex oculis Hyaenae & ob id in vase inveniri dicuntur. Quae ita corrigenda ostendit Cl. Salmasius in Solinum pag. 337. & ob id invasae; quasi nisi ob hoc ipsum invadatur Hyaena, lapis hic in eius oculis non sit inveniendus. Nam vulgata caret sensu. Iscultos, inquit Albertus, gemma croco similis, in ultimis Hispanorum partibus & iuxta Gades reperitur, quae friabilis est propter viscositatem in eo arefactam; si de ea fiat vestis, non comburitur, sed igne purgatur & nitet. An idem sit cum Amianto, an eius species, inquit Encelius, tuo relinquimus iudicio. Lapis Fabalis: praeter testimonia Plutarchi & Stobaei, addit Maussacus in Notis ad Plutarchum, & authoritatem Aristotelis ex fragmento quod adiunctum est libello de Mirabilib. & Eustathii in Diosyn. de situ orbis. Liparis. Agricola lib. VI, de Nat. Fossil. iudicat è bitumine constare. & sane ipsum etymum hoc indicat, λιπαρὸς enim significat pinguem, resinosum ac lentum. Libanochros ad eundem modum è resina videtur constare. Lychnites, de marmore Lychnite iam ante egiinmus, hîc agendum de gemma. Ex eodem genere quit Plinius, lib. 37. cap. 7.) ardentium Lychnites appellata à lucernarum accensarum praecipua gratia. Ubi Cl. Salmasius ad Solinum pag. 1104. docet legendum; appellata à lucernarum accensu: tum praecipuae gratiae.","prev":{"citation":"De lapidibus 200","label":"DE GEMM. ET LAPIDIB","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/200","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/200"},"next":{"citation":"De lapidibus 202","label":"DE GEMM. ET LAPIDIB","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/202","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/202"},"credit":{"text":"Theophrastus (with Johan de Laet), De lapidibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}