{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De lapidibus 24","citation":"Theophrastus, De lapidibus 24","ref":"24","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/24","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/24","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/24.md","author":{"name":"Theophrastus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2"},"work":{"title":"De lapidibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus","urn":null},"verse":false,"words":250,"text":"Sed haec de Sandastro intelligenda sunt, de eo enim loquitur Plinius. CAP. De Amethysto. JUnc de purpureis gemmis dicendum, inter N quas principatum tenet Amethystus: haec gemma Graecis dicitur τὸ ἀμέθυσον, Latinis Amethystus. Causam nominis, inquit Plinius lib. 37. c. 9, afferunt, quod usque ad vini colorem accedens, priusquam eum degustet, desinat in violam; fulgorque quidam in illa sit purpurae, non ex toto igneus, sed in vini colorem deficiens. adfert & aliam: Magorum vanitas resistere ebrietati eas promittit, & inde appellatas. Priorem & Theophrastus videtur agnoscere, quum inquit, τὸ δὲ ἀμέθυσον, οἰνωπὸν τῇ χρόᾳ. Amethysti autem omnes veterum, ut scribit Plinius, perlucent violaceo colore: Indicae quidem absolutum felicis purpurae colorem habent, atque ad hanc tingentium officinę dirigunt vota; fundit autem eum aspectu leniter blandum, neque in oculos, ut Carbunculi, vibrat. Hinc veterum purpura Amethystina nomen accepit, quam etiam ianthinam seu violaceam appellabant. Plin. lib. 9. Non satis est abstulisse gemmae nomen Amethystum, rursus absolutus inebriatur Tyrio, ut sit ex utroque nomen improbum Tyriamethystus. Idem: Purpura violacea me iuvene vigebat, inquit, Cornelius Nepos, qui D. Augusti principatu obiit. Exat ergo in Amethysto Vinosus color, sed parcior : ut scribit Iul. Scaliger Exercitat. 325. Porro Amethysti quinque genera enumerat Plinius. Primum Indicum de quo iam diximus: alterum quod descendit ad Hyacinthos (de quibus proximo capite.) Hunc colorem, inquit, Indi Sacon vocant, talem gemmam Sacodion. Tertium dilutiorem ex eodem, Sapinon: quae & paranites dicitur, in contermino Arabiae gentis nomine. Quartum genus colorem vini habet. Quintum ad viciniam Crystalli descendit albicante purpurae deiectu: credo legendum; albicante purpura in deiectu.","prev":{"citation":"De lapidibus 23-2","label":"23","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/23-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/23-2"},"next":{"citation":"De lapidibus 25","label":"25","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/25","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/25"},"credit":{"text":"Theophrastus (with Johan de Laet), De lapidibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}