{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De lapidibus 33","citation":"Theophrastus, De lapidibus 33","ref":"33","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/33","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/33","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/33.md","author":{"name":"Theophrastus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2"},"work":{"title":"De lapidibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus","urn":null},"verse":false,"words":195,"text":"Vide quae postea dicentur de Cyano. Adulteria huius gemmae praetereo, quia Boetius accurate illa notavit. CAP. VIII. De Smaragdo. SMaragdus notissima gemma est, Σμάραγδος graecis; Persis & Indis, ut notat Garzias, Pachee, Arabibus Zamarrut, non Zabarget, ut habet, vulgatus Serapionis codex, aut Tabarget, ut pandectarius: ubi tamen Iosephus Scaliger legendum putat Zamardun; & dici quoque Zamargedun; nomine proxime accedente ad Graecum: Epiphanius scribit à nonnullis Prasinon appellari; ab aliis Neronianum vel Domitianum: cuius nominis causas addit haud admodum verisimiles. Theophrastus numerat eam inter eas quae sunt rarae & admodum parvae. Scribitque reperiri in Insula quę adiacet Carthagini: pro qua tamen Cl. Salmasius tam hîc quam apud Plinium legendum censet Chalcedoni: Furlanus servat Carthagini, putatque Cotonen intelligi, in qua aerariae fuerint: Hanc quidem Strabo lib. 17. Carthagini obiacere dicit, sed non meminit aerariarum; neque ibidem fuisse autumo, nisi aliquis idoneus author producantur. à Plinius author est, à veteribus tertiam authoritatem Smaragdis perhibitam, nimirum post Adamantem & Margaritas: nullius enim, inquit, coloris aspectus iucundior est, nihil omnino viridius illis comparatum viret. Praeterea soli gemmarum contuitu oculos implent nec satiant. Quin & ab intentione alia obscurata aspectu Smaragdi acies recreatur. Scalpentibus gemmas non alia gratior oculorum refectio est, ita viridi lenitate lassitudinem mulcent.","prev":{"citation":"De lapidibus 32","label":"32","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/32","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/32"},"next":{"citation":"De lapidibus 34","label":"34","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/34","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/34"},"credit":{"text":"Theophrastus (with Johan de Laet), De lapidibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}