{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De lapidibus 37","citation":"Theophrastus, De lapidibus 37","ref":"37","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/37","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/37","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/37.md","author":{"name":"Theophrastus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2"},"work":{"title":"De lapidibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus","urn":null},"verse":false,"words":222,"text":"monte eruuntur Medicis similes. Inseritur & Smaragdis Tanos gemma è Persis veniens, ingrate viridis ac intus sordida. Uti & Chalcosmaragdos è Cypro, turbida aereis venis. Habeo talem dilute viridem, & veluti aeris scobe refertam, qua auri instar scintillat. Atque haec quidem genera Smaragdorum à Plinio produntur, quae licet hodieque maximam partem haberi haud dubium sit, non tamen tam operose distinguuntur; siquidem iam vu go dividuntur in Orientales: & Occidentales: quorum illi durissimi sunt & perfectissimi, ita ut Scythicorum notae omnes exactè conveniant. Periti gemmarii hanc differentiam inter utrosque statuunt; quod illorum viriditas quodam modo videatur exire in flavedinem quandam, hotum vero in Cyaneum. Adferuntur ad nos ex India, sed incertis natalibus, aut saltem qui ab auctoribus non produntur. Observatum quinetiam à gemmario imprimis celebri, in Aegypto ad oppidum Cairo clanculum ab Aethiopibus Smaragdos venales adferri, unde proclive opinari, haud longe ab illa urbe reperiri: nam quum ille narret se ab agresti homine aliquot extra urbem emisse, qui se protinus surripuerit, non est verisimile ex India commercio quaesitos. Inter Occidentales excellunt Americani: in illa enim parte orbis variis locis inveniuntur, austeri coloris atque etiam amaenissimi, ita ut nonnumquam Orientales superare credantur, imprimis nitore quodam praecellenti: potissimum autem in Peruvia haud longè à Promontorio Helenae in provincia Manta: Unde superiori seculo tanta copia in Europam fuerunt illati, ut non modo ipsi viluerint, sed & multum de Orientalium auctoritate & pretio detraxerint.","prev":{"citation":"De lapidibus 36","label":"36","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/36","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/36"},"next":{"citation":"De lapidibus 38","label":"38","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/38","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/38"},"credit":{"text":"Theophrastus (with Johan de Laet), De lapidibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}