{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De lapidibus 39","citation":"Theophrastus, De lapidibus 39","ref":"39","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/39","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/39","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/39.md","author":{"name":"Theophrastus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2"},"work":{"title":"De lapidibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus","urn":null},"verse":false,"words":238,"text":"Certè in Peruvia & aliis Americae provinciis duris innascuntur petris, unde inter excidendum, vomicas illas, quae ipsis vitia esse diximus, contrahant. Nascuntur autem variis formis: Plinius dicit plerumque esse concavos ut visum colligant, (quanquam hodie ab artificibus non raro ita formentur ut vitia exscalpant aut melius tegant.) quapropter, inquit, decreto hominum iis parcitur sculpi vetitis. Quanquam Scythicorum, Aegyptiorumque duritia tanta est, ut nequeant vulnerari. Ita visum antiquis. hodie nulla tam dura est gemma, cuius scalpendae modum artifices non invenerint. Quorum vero corpus extensum est, eadem qua specula ratione supini imagines rerum reddunt. Nero princeps gladiatorum pugnas spectabat Smaragdo. Americani autem, nascuntur fere columnari forma, sexangulis ut plurimum lateribus licet raro aequalibus; in matrice dura, è candido cinerea, semiopaca, quae diffracta non pellucet & ad Chalcedonium videtur accedere: licet multi opinentur non omnes in tali matrice nasci. Smaragdi raro reperiuntur magni: Theophrastus tamen tradit, in Aegyptiorum commentariis reperiri (si tuto, inquit, ipsis credatur) Regi eorum à Rege Babylonio missum Smaragdum munere IV cubitorum longitudine & trium latitudine. Et fuisse apud illos in Iovis delubro obeliscum è quatuor Smaragdis XL cubitorum longitudine, latitudine vero in parte quatuor, in parte duorum. Eorum autem qui Bactriani dicuntur, longe maximus in Tyro: pila enim praegrandis visitur in templo Herculis, nisi forte pseudo-Smaragdus fuerit, nam & hoc genus reperitur. Aiunt, inquit, a Iul. Scaliger, Venetiis patinam esse insigni magnitudine solidam è Smaragdo, a Exerc. 136. ragdo; etiam apud Genuenses nescio quid. Agricola lib. VI de Nat. Fossil.","prev":{"citation":"De lapidibus 38","label":"38","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/38","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/38"},"next":{"citation":"De lapidibus 40","label":"40","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/40","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/40"},"credit":{"text":"Theophrastus (with Johan de Laet), De lapidibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}