{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De lapidibus 4","citation":"Theophrastus, De lapidibus 4","ref":"4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/4.md","author":{"name":"Theophrastus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2"},"work":{"title":"De lapidibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus","urn":null},"verse":false,"words":278,"text":"Sed saepius paulum in hunc vel illum angulum inclinant & nonnihil compressae sunt & à symmetria illa exacta deviant: priores illae, quae iam rarò comparent, à Portugallis appellantur Naissos: (quare insigniter hallucinatur Caesalpinus lib. 2. cap. 20. dum scribit: At sponte utrimque turbinatos oriri non puto, sed artificio confingi:) & ab artificibus gemmariis optimae, perfectissimae atque adeo durissimae iudicantur. His proximae sunt, quae tabellae in modum sternuntur, varia figura & crassitudine; quo autem quadratiores & crassiores sunt, eo meliores & magis expetitae; vocant Lasques. Tertia denique species rotundior est & multis veluti tessulis variegata, vocant Reboludos & Malaccenses à loco natali. Atque hae quidem communes huius gemmae nativae figurae, nam vix ullas figuras respuit, praesertim si maioris sit ponderis aut etiam minimi. Ad eundem modum & formae variant, quas artifices illis conciliant: aliis enim figura illa sexangularis relinquitur; addito tantum laevore & exacta late rum & angulorum symmetria; quae quo exactior fuerit, eo maioris fiunt: aliis mucro superior deteritur, & sternitur mensae in modum; uti & inferior mucro, sed parcius, lateribus utrobique ad certam normam & mensuram subductis: vulgo vocant mensas, sicut superiores punctam: atque ea forma hodie maximi fit, praesertim si mensa bene quadrata sit & quatuor suos angulos habeat acutos, & latera editiora & bene coagmentata: nam si quis angulus obtusior sit aut praeruptus, si tabula sit oblongior, si denique latera hac aut illac inclinent, statim multum illius dignitati decedit. Atque has fere figuras (licet & alias patiantur) accipiunt primae & tertiae speciei adamantes; tertiae autem quia omnes anguli & latera efformanda sunt plurimum de suo pondere amittunt: Secundae vero speciei, cum iustam crassitudinem non habeant, in imperfectas mensas & tenues conformantur, aut rosae, cordis, trianguli, parmulaeve in modum contrahuntur, multisque triangulis, rhombisve, superficie tenus variegantur; qui insignem illis gratiam conciliant, & longe maius quam habent pondus mentiuntur.","prev":{"citation":"De lapidibus 3","label":"LIBER","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/3"},"next":{"citation":"De lapidibus 5","label":"LIBER","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/5"},"credit":{"text":"Theophrastus (with Johan de Laet), De lapidibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}