{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De lapidibus 45","citation":"Theophrastus, De lapidibus 45","ref":"45","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/45","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/45","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/45.md","author":{"name":"Theophrastus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2"},"work":{"title":"De lapidibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus","urn":null},"verse":false,"words":256,"text":"Id est, ut Isidorus interpretatur, Chrysoberyllus dictus, quod pallida eius viriditas in aureum colorem resplendeat. Vicinum huic genus est pallidius & à quibusdam proprii generis existimatur, vocaturque Chrysoprasius (de quo iam dixi.) His adiicit Hyacinthizontas, aëroides, cerinos, oleagineos, colore nimirum cerae & olei; qui haud dubio alterius sunt generis, aut in hoc valde vitiosi: nam quibus nihil viroris est, meo iudicio non sunt ad Beryllorum classem referendi. Omnes gemmae quae hodie Berylli aut aquae Marinae nomine appellantur, magis minusve virore quodam marino pellucent: licet quidam non multum à Crystallo differant, praeterquam duritie: de Natalibus huius gemmae, vitiis & virtutibus satis accurate scripsit Boetius. Observat Plinius suo aevo ab artificibus politos fuisse sexangula figura, quoniam hebescunt, ni color surdus repercussu angulorum excitetur: Indosque mire delectatos longitudine eorum, & praedicasse solas esse gemmarum, qui auro carere malint, ideo perforatos Elephantorum setis religasse. Gemma haec hodie in nulla est authoritate, licet amaenissimo sit aspectu. Vidi sexangula plana forma factas quibus hominum facies erant inscalptae: quae à postica parte, quae nonnihil convexior est, melius spectantur; & habeo ipse talem, cui formosissimae faeminae facies inscalpta. Quia autem haec gemma viluit, non est operae pretium differentias illius excutere, aut de adulteriis eius laborare. Hoc tamen non praetereundum, veteres etiam Beryllos ad pocula aurea insignienda adhibuisse; uti docet Cl. Salmasius ex illo Iuvenalis: & inaequales Beryllo Vitro tenet phialas. id est, Beryllo textas & per hoc inaequales, asperitate & extuberantia gemmarum. Sic enim locus legendus, cum in editis sit Beryllos. CAP. XI. De Topazio veterum, quem recentiores perperam vocant Chrysolithon. Ntequam viridantibus gemmis defungamur, A explicanda est Topazii natura, quam gemmam","prev":{"citation":"De lapidibus 44","label":"44","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/44","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/44"},"next":{"citation":"De lapidibus 46","label":"46","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/46","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/46"},"credit":{"text":"Theophrastus (with Johan de Laet), De lapidibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}