{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De lapidibus 46","citation":"Theophrastus, De lapidibus 46","ref":"46","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/46","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/46","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/46.md","author":{"name":"Theophrastus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2"},"work":{"title":"De lapidibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus","urn":null},"verse":false,"words":175,"text":"hodie gemmarii perperam vocant Chrysolithon, sicut vice versa Chrysolithon veterum dicunt Topazium; quem errorem & Boetius notavit. Topazio, inquit a Plinius, apud antiquos egregia fuit gloria, quam gemmam veteres omnes consentuint primum repertam in Insula Arabiae obiecta, quae vocatur Chitis. in illa cum Trogladytae praedones, diutius fame tempestate pressi, herbas radicesque effoderent, eruerunt Topazion. Iuba vocat ipsam Insulam Topazon in mari rubro cec stadiis à continenti, nebulosam & ideo saepius quaesitam à navigantibus, unde & nomen acceperit à Topazin, quod Troglodytarum lingua significet quaerere. Verum τοπάζειν graecum est, & significat coniectura aliquid indagare. b Strabo scribit; post sinum in cuius gremio sita est Berenice esse Ophiodem insulam (hinc Chitis corrupta videtur) ab anguibus ita dictam, in qua haec gemma primum fuerit reperta. Quicquid sit de loco nataliλιθος ἐστὶ, inquit Strabo, διαφανὴς χρυσοειδὴς, ἀπολάμπων φέγγος. Ad eundem modum consentiunt antiqui, hanc gemmam suo genere virentem esse, ut loquitur Plinius. Alexander Polyhistor apud Stephanum: ὅμοιον τῇ χρόᾳ τῇ τοῦ νέου ἐλαίου. id est, habere virorem olei recentis, quod ita viride est ut ex aureo colore aliquid trahat. Agatharcides: ὑάλῳ προσεμφερὴς λίθος.","prev":{"citation":"De lapidibus 45","label":"45","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/45","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/45"},"next":{"citation":"De lapidibus 47","label":"47","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/47","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/47"},"credit":{"text":"Theophrastus (with Johan de Laet), De lapidibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}