{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De lapidibus 56","citation":"Theophrastus, De lapidibus 56","ref":"56","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/56","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/56","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/56.md","author":{"name":"Theophrastus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2"},"work":{"title":"De lapidibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus","urn":null},"verse":false,"words":244,"text":"Et post pauca: celebrant & Astroiten, mirasque laudes eius in magicis artibus Zoroastrem cecinisse, qui circa eas diligentes sunt produnt. Astrobolon (vel ut alii Astrolon) Sudines dicit oculis piscium similem esse & radiare candido in sole. Plures quidem species describit Plinius, quarum quaedam non abludunt ab oculo Catti, ut hodie vocamus; & maximè congruere videtur Asteria, nisi quod candicantem dicat, cum haec fusca sit. Optime autem cum illa, de qua Sudines, convenit maior illa postremo loco à nobis descripta. Franciscus Ximenes lib. 4. cap. 18. Vocant, inquit, Hoitzitziltet! aut lapidem preciosum, quendam lapillum, quem quidam vocant Oio de Gato, & credo à nostris Hispanis dici Tornasole: horum magna copia reperitur in Tototepec provincia; sed sunt exigui & prae nimia abundantia viles. Caeterum non magnae authoritatis est haec gemma, & à paucis gestatur, licet haud iniucunda sit: non formatur autem, sed auro includitur, uti nata est: semper convexa superius, inferius plana. CAP. XV. De Crystallo & Iride. E Crystallo diligentissime scripsit Boetius, itaDque hîc tantum addam quae ab aliis dicta sunt, & quaedam ad illa quae ipse dixit observabo. Gesnerus de figuris lapid. Mira praecipue sua Crystallis figura est: Interdum uni Crystallo (inquit à G. Agricola) magnae & perfectae annascuntur plures parvae a Lib. 6. de Nat. Fossil. parvae & imperfectae ac quasi dimidiatae, quibus triangula latera videntur esse, cum alioquin Crystallis sexangula sint, sed maxima ex parte inaequalia: etenim ex iis bina saepius tantum lata sunt, quaterna stricta: rarius quaterna lata, bina stricta: quodque vero latus strictum est è regione stricto, quodque latum lato.","prev":{"citation":"De lapidibus 55","label":"55","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/55","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/55"},"next":{"citation":"De lapidibus 57","label":"57","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/57","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/57"},"credit":{"text":"Theophrastus (with Johan de Laet), De lapidibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}