{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De lapidibus 6","citation":"Theophrastus, De lapidibus 6","ref":"6","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/6","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/6.md","author":{"name":"Theophrastus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2"},"work":{"title":"De lapidibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus","urn":null},"verse":false,"words":231,"text":"Ex quo satis apparet, quam temere quidam crediderint adamantes à plumbo laedi aut solvi. Longae interdum operae res est, quum gemmae venosae sunt, ut ante dixi. Solent quoque artifices gemmarii, ut in gemmis maioribus atque etiam mediocribus prius experimentum capiant, quantum ponderis formatione & politura illis sit decessurum, & quae forma illi convenientissima sit futura, è plumbo fundere massam forma & mole rudi adamanti parem, eamque industrie variis modis formare, dein ex certa inter plumbum & gemmam ponderis proportione rationem inire, & sequi quod convenientius & utilius deprehenderint. Denique gemmariorum horum artificum industria superioribus annis plurimum profecit, ita ut non tantum eiusmodi operosis machinis, quales à Cl. V. Anselmo Boëtio delineantur, minime opus habeant, sed etiam modum invenerint adamantes dissecandi in duas aut plures partes; atque adeo, felici ut plurimum audacia, findendi, quoties usus ita postulat aut lucri spes suadet: etenim hac arte ex una gemma binas & tres interdum, utili compendio producunt; & vitium, quod intus latet & gemmam integram corrupturum erat, eximunt. Dissecant autem illas filo ferreo tenuissimo, cui oleum cum pulvere adamantino allinunt, idque serrae in modum reciprocant, instrumento elegantissime adhanc operam comparato. Findendi paulo compendiosior est ratio, sed periculosior: quanquam hodie quidam illius artis ita periti sunt, ut rarissime errent. Adamantes autem ab aliis gemmis ita dignosci tradunt. Proprium est verae & legitimae, iam formatae & perpolitae, tincturam ad se rapere, sibique ita applicare & unire, ut nitentes micantesque suos radios procul iaciat; quod aliae gemmae haud ita faciunt.","prev":{"citation":"De lapidibus 5","label":"LIBER","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/5"},"next":{"citation":"De lapidibus 7","label":"LIBER","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/7"},"credit":{"text":"Theophrastus (with Johan de Laet), De lapidibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}