{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De lapidibus 60","citation":"Theophrastus, De lapidibus 60","ref":"60","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/60","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/60","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/60.md","author":{"name":"Theophrastus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2"},"work":{"title":"De lapidibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus","urn":null},"verse":false,"words":180,"text":"notissimum enim est, optimos & perfectissimos atque adeo durissimos adamantes formâ esse hexagonâ, qui autem globosi aut ovales, plurimum illis cedunt: ita ut potius statuendum sit Crystallo certam formam à Deo datam esse hexagonam ut & aliis rebus. Hactenus pellucidas gemmas descripsimus, nunc transeundum erit ad eas quae neque pellucidae plane sunt, nec tamen opacae, sed quasi inter utrasque mediae. CAP. XVI. De Sarda. CArda, inquit a Plinius, gemma vulgaris & primum SarOdibus reperta, (Cl. Salmasius legit, Sardis, id est, à Sardiniae Incolis) sed laudatissima circa Babyloniam, cum lapidicinae quaedam aperirentur, haerens in saxi corde. hocque modo metallum apud Persas defecisse traditur. Sed reperiuntur compluribus aliis locis, sicut in Paro (ita hodie, cum ante legeretur Epiro) & Asso. In India trium generum: rubrum & quod demium vocant à pinguedine (Cl. Salmasius, quod disemum vocant à magnitudine) tertium quod argenteis bracteis sublinitur. Indicae pelluent; crassiores sunt Arabicae. Inveniuntur & circa Leucada Epiri, & circa Aegyptum, quae bractea aurea sublinituntur. Rationem hanc puto cur aliae argenteis aliae aureis bracteis subliniantur, quod illae saturo sint colore, hae liquidiore. Et in his autem mares excitatius fulgent, foeminae pinguiores sunt & crassius nitent.","prev":{"citation":"De lapidibus 59","label":"59","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/59","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/59"},"next":{"citation":"De lapidibus 61","label":"61","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/61","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/61"},"credit":{"text":"Theophrastus (with Johan de Laet), De lapidibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}