{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De lapidibus 71","citation":"Theophrastus, De lapidibus 71","ref":"71","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/71","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/71","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/71.md","author":{"name":"Theophrastus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2"},"work":{"title":"De lapidibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus","urn":null},"verse":false,"words":238,"text":"Pergit Plinius: talesque Indicas esse tradunt Ismenias, Demostratus, Zenothemes, Sotacus: hi quidem duo, reliquas omnes quae non transluceant, Coecas appellantes, quae nunc nomen abstulerunt. Id est, (ut idem Cl. Salmasius interpretatur) Sardonyches quae candorem in rubro (vel potius cum rubro) habebant & utrumque tralucidum, optimae iudicabantur, & tales erant Indicae, quae non tralucerent, caecae vocabantur; Eae autem Plinii aevo in pretio, & nomen abstulerant, ut proprie Sardonyches appellarentur. Addit porro Plin. nullo Sardarum vestigio Arabicae sunt, coeperuntque pluribus hae gemmae coloribus intelligi radice nigra aut caeruleum imitante, & ungue (ut corrigit Cl. Salmasius) minium incretum candido pingui, nec sine quadam spe purpurae in minium transeunte. Sensus est, Sardonychas Arabicas nullum habere Sardae vestigium, uti Indicae habent, sed radicem nigram vel caeruleum imitantem, non sine spe tamen purpurae, ob candorem in minium transeuntem. Explicat deinde paulo plenius differentiam inter Indicas & Arabicas Sardonychas: Arabicas quippe esse substrato nigerrimi coloris, cętera excellere candore circuli praelucido, atque non gracili, neque in recessu gemmae aut in deiectu renitente, sed in ipsis umbonibus nitente: In Indicis autem substratum hoc cereum aut corneum inveniri, etiam circulos albos, ita ut quaedam coelestis arcus in iis aemulatio sit, superficiem vero locustarum maris crustis rubentiorem. Concludit denique: iam melleae aut faeculentae (hoc enim nomen est vitio) improbantur, & si alba zona se fundat, non colligat: Simili modo si ex alio colore in se admittat aliquid enormiter: nihil enim in sua sede alieno interpellari placet. Sunt & Armeniacae, caetera probandae, sed pallida zona Haec ille.","prev":{"citation":"De lapidibus 70","label":"CAP. XVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/70","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/70"},"next":{"citation":"De lapidibus 72","label":"CAP. XVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/72","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/72"},"credit":{"text":"Theophrastus (with Johan de Laet), De lapidibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}