{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De lapidibus 72","citation":"Theophrastus, De lapidibus 72","ref":"72","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/72","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/72","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/72.md","author":{"name":"Theophrastus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2"},"work":{"title":"De lapidibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus","urn":null},"verse":false,"words":260,"text":"E quibus omnibus patet Antiquorum Sardonychas veras & optimas tralucidas fuisse & è Sarda & Onyche veluti coniugatas: Secundae autem notae, quaeque iam Plinii aevo prioribus nomen abstulerant, caecas, id est, opacas fuisse: denique improprie sic dictas, quae substratum habebant nigrum aut subcęruleum & superficiem magis minusve candicantem, sine ullo Sardae vestigio. Ab hac autem sententia gemmarii hodie quam longissime recedunt, praesertim artifices: neque enim eas gemmas quibus substratum est nigrum, superficies autem candida aut ad caeruleum vergens, Sardonychas vocabunt, sed simpliciter Onyches; & quidem iure hoc, ut autumo; neque illas quibus Sardae est superficies, substratum autem candicans; verum Achatas, quum hae verissimae sint Sardonyches antiquorum, licet caecae, ut veteres loquuntur; & illae iam Sardonychum Arabicarum nomine censae fuerint Plinii aevo. Denique earum loco ostendent gemmas unicolores vel etiam versicolores, quae haud dubio aut tantum Onyches sunt aut Achatae Nonnihil quoque à Plinii mente discedunt, qui plures Sardonychum species faciunt, praeter Indicas & Arabicas. Longissime autem Franciscus Imperatus, cui Trichus Sardonychis species videtur; cum Plinius aut alii veteres nihil de Africa meminerint, in natalibus Sardonychis assignandis, & haec alterius generis gemma fuerit, quam Plinius ita describit. Trichrus ex Africa nigra est, sed tres Succos reddit, à radice nigrum, medio sanguineum, summo candidum. Quod Imperatus ita accepit, quasi triplici fuisset colore, inferiori scilicet parte nigro, mediâ sanguineo, superiori candido: cum Plinius expresse dicat totam fuisse nigram, sed variis partibus varios Succos edidisse; nimirum affrictu ad alias res. Scribit Boetius, etiam Sardonychas reperiri in Germania, Bohemia, Silesia, locisque vicinis, sed ut plurimum faeculentas; saepe etiam melleum colorem in se habere, nec zonas aut circulos tam exactè distinctos, ut in Orientalibus.","prev":{"citation":"De lapidibus 71","label":"CAP. XVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/71","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/71"},"next":{"citation":"De lapidibus 73","label":"CAP. XVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/73","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/73"},"credit":{"text":"Theophrastus (with Johan de Laet), De lapidibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}