{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De lapidibus 76","citation":"Theophrastus, De lapidibus 76","ref":"76","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/76","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/76","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/76.md","author":{"name":"Theophrastus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2"},"work":{"title":"De lapidibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus","urn":null},"verse":false,"words":224,"text":"Multae itidem gemmae quoque visuntur, quae exacte colorem vini Cretensis cocti referunt, (quas gemmarii nostri Sardonychas perperam nominant,) atque ideo recte Morion aut Pramnion possent appellari: nam ut ante dixi decepit multos adiectivum nigri. Plinius denique scribit ad ectypas scalpturas aptari; habeo autem tenuissimam, sed volae amplitudine, eiusmodi gemmam colore vini cretensis, ex qua exsculpta est facies viri senis elegantissimo opere. In altera autem quam dixi Coloris primo intuitu nigri, insculptum est tropheum & vir thoraci scutoque insidens. In Theophrasti libro de lapidibus, ubi agit de marmoribus, lacuna est. T μέλας ἀυθότι διαφανὴς ὅμοίως τῷ Χίῳ. dubitavi aliquando an supplendum esset Μόριον. Sed quia animadverti Plinium lib. 36. cap. 17. ad hunc locum respexisse, cum scribit; Theophrastus author est & translucidos lapides in Aegypto reperiri, quos ophitae similes ait: licet Theophrastus dicat τῷ Χίῳ, (in quo Plinium aut memoria aut varia lectio potuit fefellisse) sententiam muto. CAP. XXI. De Chalcedonio. ANtiquos peculiarem gemmam hoc nomine haAbuisse, nondum potui observare, nisi quod in Apocalypsi cap. XXI inter gemmas ponitur χαλκηδων: pro quo viri quidam docti legendum putant Καρχηδῶν (licet Hieronymus & Vet. interpres verterint Chalcedonium) quia Arethas ad hunc locum adfert ea que Plinius scribit de Carchedonio Carbunculo: quod haud dubio inde factum, quod de Chalcedonio nihil apud authores invenerat. Duabus gemmis, sed diversi generis, Smaragdo atque Iaspidi, Chalcedonem quidem patriam assignat Plinius, unde utraque Chalcedonia posset agnominari.","prev":{"citation":"De lapidibus 75","label":"CAP. XVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/75","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/75"},"next":{"citation":"De lapidibus 77","label":"CAP. XVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/77","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/77"},"credit":{"text":"Theophrastus (with Johan de Laet), De lapidibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}