{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De lapidibus 77","citation":"Theophrastus, De lapidibus 77","ref":"77","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/77","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/77","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/77.md","author":{"name":"Theophrastus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2"},"work":{"title":"De lapidibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus","urn":null},"verse":false,"words":207,"text":"Mirum autem quantopere recentiores Scriptores, circa hanc gemmam, quae hodie Chalcedonia audit & corrupte Cassedonia, hallucinentur; nam ut alios omittam, Anselmus Boetius diligentissimus caetera gemmarum descriptor, cum sibi Chalcedonium vel Carchedonium describendum proposuisset lib. 2. cap. 87, orditur à Carchedonio Carbunculo, de quo Plinius copiose in cap. de Carbunculo, cum tamen ipse fateatur, & recte, illum aut Granatum esse aut Amethystum Orientalem: nihil autem Carchedonio commune cum Chalcedonio, non magis quam Chalcedoni cum Carthagine magna, à cuius opulentia illam Carbunculi speciem nomen meruisse scribit Plinius. Alienum itaque de Carchedonio hîc agere. Deinde inter Chalcedonii notas refert, propter duriciem scalpturae contumacem esse, quod de Carbunculo dixerat Plinius; & quod huic gemmae quae hodie Chalcedonia vocatur, & de qua ipsi agendum erat, minime convenit: & ita porro utriusque colores & natales confundit. Postremo & ad Onychis species hodiernum refert Chalcedonium, & Veterum Onychen candidam fuisse arguit: quemadmodum & Caesalpinus: hodie, inquit, candidam Onychen Chalcedonium vocant, sive omnino opacus sit, sive aliquantisper transluceat. Verum neque Plinius neque alii veteres usquam meminerunt Onychis Chalcedoniae; sed Iaspidis quandam speciem à Chalcedone mitti scribit Plinius, & quidem turbidam; cum qua non male convenit gemma de qua agimus, vel secundum ipsius Boetii descriptionem. inquit enim: Chalcedonius itaque gemma est quasi per nubem vel nullo vel levi aliquo colore tinctam, totumque corpus occupantem, semiperspicua, &c.","prev":{"citation":"De lapidibus 76","label":"CAP. XVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/76","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/76"},"next":{"citation":"De lapidibus 78","label":"CAP. XVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/78","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/78"},"credit":{"text":"Theophrastus (with Johan de Laet), De lapidibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}