{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De lapidibus 84","citation":"Theophrastus, De lapidibus 84","ref":"84","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/84","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/84","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/84.md","author":{"name":"Theophrastus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2"},"work":{"title":"De lapidibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus","urn":null},"verse":false,"words":320,"text":"Ea autem occulta facultate praeditus est ut ab eiusmodi dolore praeservet gestatus, renum calorem mitigando. Ducissa Bejar ter brevi temporis intervallo Nephriticis doloribus afflicta, armillam ex eo lapide sibi confecit, quam perpetuo gestat: ex illo tempore (quod decennium superat) eo dolore nunquam vexata est. Alii multi senserunt idem levamen: eamque ob causam in magno pretio sunt huiusmodi lapides; nec uti initio tam facile acquiri possunt, quod soli earum Provinciarum Reguli & domini eas possideant nec immerito, cum tam admirandae sint eius qualitates. Haec ille. Verum cum tot species prodantur huius lapidis, certumque sit non omnes eadem & pari virtute pollere, difficilis videtur electio: nam Monardes praefert viridiores in eo genere, qui prasio sunt similes & ad viridem colorem vergunt lacteo permixtum. Ximenes qui Commentarium suum in ipsa Nova Hispania scripsit & in urbe Mexicana edidit, unicum agnoscit & laudat, viridem instar Iaspidis, sed punctulis quibusdam candidis variegatum. Boetius commendat lapidem Nobil. viri Nicolai Damanni, obscure viridem, punctulis nigris conspersum. Alii alios laudant. Ego ex certa experientia, quam saepe feci in uxore, affirmare possum, lapidem quem habeo oblongum & planum, modiceque crassum, coloris pene mellei, superficie valde pingui, sub carpo alligatum brachio, eadem illa felicissime perfecisse, quae scribit Monardes de lapide illius Nobilissimi viri. Habeo & armillam è lapide obscure viridi & punctis pene nigris distincto, quam uxor quoque saepe gestavit, neque tamen similes effectus observavi. Itaque experientia in diversis subiectis facta hîc potius obtinebit, quam gemmariorum iudicium. Novi multos qui periculum fecerunt in illo qui à fl. Amazonum affertur, sed neque semper isti effectus fuerunt producti. Denique & hoc disquirendum, cui potissimum parti corporis sit applicandus: brachio sub carpo alligare, ita ut arteriam, in qua Medici pulsum periclitantur, premat, usitatissimum video: sed & regioni Renum aut parti dolenti alligare suadent alii: quare utrumque experiri tutissimum puto, atque etiam in diversis speciebus, ut ex effectis iudicium de virtute ferri possit. CAP. XXIV. De Lapide Colico: & ad suffocationes Vteri. Ephritico non inconveniens erit adiungere Colicum sive Iliacum: de quo ita Fr. Ximenes,","prev":{"citation":"De lapidibus 83","label":"CAP. XXIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/83","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/83"},"next":{"citation":"De lapidibus 85","label":"CAP. XXIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/85","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/85"},"credit":{"text":"Theophrastus (with Johan de Laet), De lapidibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}