{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De lapidibus 85","citation":"Theophrastus, De lapidibus 85","ref":"85","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/85","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/85","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/85.md","author":{"name":"Theophrastus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2"},"work":{"title":"De lapidibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus","urn":null},"verse":false,"words":196,"text":"postquam caput de lapide Nephritico absolverat. Reperitur, inquit, in Nova Hispania, & alia species Iaspidis viridis, diversa à praecedenti, quam Indigenae vocant Tlayotic, & Hispani piedra de la Hyada: quae differt pondere, colore, figuris & facultatibus à superiore. Est enim hic lapis ponderosior, obscurior, coloris viridis, sine ullis punctis. Solent autem indigenae varias illi dare formas, uti hominis aut idoli: item efformare longas & rotundas admodum columellas. Itemque planas atque rotundas instar globulorum. Hic lapis saliva aspersus & nonnihil manibus attritus & confricatus, imponitur umbilico aut parti dolenti, sedatque dolores colicos aut iliorum, expellendo humores noxios & flatulentos è corpore per superiora & inferiora: praeterea alligatus brachio sub carpo, atque ita continuo gestatus, impedit ne hi affectus nascantur. Reperiuntur ibidem praeterea alii lapides dilutiores, quos Indigenae appellant Izticpaso-quetzaliztli, qui ad alias species Smaragdorum possunt referri, non minus utiles contra dolores colicos & affectus intestinorum. Denique alius lapis eiusdem generis, coloris viridis magis diluti, & vergentis ad cinereum, maculis quibusdam viridioribus pictus, ad species Iaspidis viridis aut Smaragdi vulgaris referendus: quem Indigenae vocant Xoxouhquiticpatli, cuius facultates adhuc ignorantur. Ad hanc quoque classem adjicere possumus lapidem viridem, punctis magis obscuris variegatum, quem appellant Cuitpalli, id est, lapidem pictum: licet quibusdam partibus transluceat; de quo nihil memorabile praedicant.","prev":{"citation":"De lapidibus 84","label":"CAP. XXIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/84","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/84"},"next":{"citation":"De lapidibus 86","label":"CAP. XXIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/86","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/86"},"credit":{"text":"Theophrastus (with Johan de Laet), De lapidibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}