{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De lapidibus 95","citation":"Theophrastus, De lapidibus 95","ref":"95","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/95","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/95","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/95.md","author":{"name":"Theophrastus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2"},"work":{"title":"De lapidibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus","urn":null},"verse":false,"words":243,"text":"Rudimenta gemmarum, & similes gemmis sunt fluores, die flusse, noti in fodinis, suntque Rubri coloris; videntur primo aspectu argentum quasi rubrum rude; quanquam & hoc interdum translucidum apparet. Videntur etiam esse Carbuncubi: sed perspicui languidius refulgent. qui vero non translucent, vel eo ipso distinguuntur à Carbunculis. Omnis autem generis fluores quam primum ignem senserint, diffluunt. Carbunculi vero igne non liquescunt. Haec sumta sunt ex Agricolae Bermanno, sicut & superiora, nisi quod Agricola diserte non dicat Theophrasto fluores ignotos fuisse. 2. Purpurei coloris dilutioris. Videntur esse Amethysti viliores (in edito malè viridiores) quales in Bohemia reperiuntur multis locis, & certe non multum dissimiles eis sunt, quare vulgus his illuditur; deinde Amethystos non novit. Nequam annulis inserunt, & vendunt pro Amethystis. 3. Candidi coloris. Videntur esse Crystalli. 4. Lutei coloris. Videntur quasi Topazii esse. Cineracei coloris. 6. Subnigri coloris. Addit Agricola in Bermanno: quinetiam quibusdam violaceus est color, aliquibus viridis, aliis flavus. Est autem fluorum usus; dum metalla excoquunt, illos adhibent, & inficiunt. Reddunt enim materiam in igne fluidiorem, perinde ac lapidis genus quod è pyrite conficitur. Ex talibus fluoribus credo fierent optimi colores, si quis tentaret. Agricola lib. V de Natur. Fossil. Eorum tria sunt genera: unum gemmis simillimum translucidis: alterum eis non 96 DE GEMM. ET LAPIDIB. LIB. PRIMUS. non multum simile. Nam plerumque non pellucet, raro ex aliqua parte, rarius totum. Illud vero sparsum reperitur in argentariis & caeteris metallis. hoc in propriis venis saepe copiosum. Tertium est ex quo conficitur vitrum: quanquam & iam ex aliis duobus potest confici.","prev":{"citation":"De lapidibus 94-2","label":"CAP. XXVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/94-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/94-2"},"next":{"citation":"De lapidibus 96","label":"CAP. XXVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/96","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/96"},"credit":{"text":"Theophrastus (with Johan de Laet), De lapidibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}