{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De lapidibus iii","citation":"Theophrastus, De lapidibus iii","ref":"iii","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/iii","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/iii","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/iii.md","author":{"name":"Theophrastus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2"},"work":{"title":"De lapidibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus","urn":null},"verse":false,"words":258,"text":"Quapropter cum à iuventute mea, quaedam curiose in hoc genere observassem, plurima quoque à peritissimis Gemmariis & artificibus, qui in hoc subiecto vel maximè audiendi sunt, didicissem; operae pretium me facturum existimavi, ea quae ab aliis praeterita fuerunt adiungere, & perperam accepta atque tradita corrigere, atque ita peritioribus occasionem dare, suas quoque observationes publico impertiendi. Addidi & Icones aliquot accuratè expressas; quasdam quoque è Gesnero & aliis huc transtuli. Denique praemisi THEOPHRASTI librum de Lapidibus, qui licet mutilus sit, tamen uti à summo Philosopho scriptus, merito magni faciendus est. Quam meam operam ut boni consulas rogo, & si quid rectius nosti, candide impertias. IN LIBRI PRIMI. IVXX. AP. I. De Adamante. CCAP. II. De Carbunculis. Rubino. Balasio. Spinello. Rubacis & Rubacellis. CAP. III. De Granato. CAP. IV. De Alabandicis, Troezeniis: Sandastro & Sandareso. CAP. V. De Amethysto CAP. VI. De Hyacintho. CAP. VII. De Sapphiro. CAP. VIII. De Smaragdo. CAP. IX. De Praso & Chrysopraso. CAP. X. De Beryllo. CAP. XI. De Topazio veterum, quem recentiores perperam vocant. Chrysolithon. AP. XII. De Chrysolitho veterum, recentiorum autem Topazio. CAP. XIII. De Opalo. CAP. XIV. De Oculo Felis. CAP. XV. De Crystallo & Iride. CAP. XVI. De Sarda. CAP. XVII. De Onyche. CAP. XVIII. De Beli oculo & oculo mundiCAP. XIX. De Sardonyche. CAP. XX. De Morio & Pramnio. CAP. XXI. De Chalcedonio. CAP. XXII. De Achate, Iaspide, Heliotropio. CAP. XXIII. De Lapide Nephritico. CAP. XXIV. De Lapide Colico & ad uteri suffocationes. CAP. XXV. De Molochite & Turcoïde. AP. XXVI. De Cyano seu lapide Lazuli & de lapide Lipis. AP. XXVII. De lapide Novacularum Novae Hispaniae è Fr. Ximenes. CAP. XXVIII. De Fluoribus.","prev":{"citation":"De lapidibus ii","label":"ii","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/ii","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/ii"},"next":{"citation":"De lapidibus vi","label":"LIBRI SECUNDI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/vi","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/vi"},"credit":{"text":"Theophrastus (with Johan de Laet), De lapidibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}