{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De lapidibus liii","citation":"Theophrastus, De lapidibus liii","ref":"liii","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/liii","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/liii","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/liii.md","author":{"name":"Theophrastus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2"},"work":{"title":"De lapidibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus","urn":null},"verse":false,"words":248,"text":"Supra attulimus locum Plinii de caeruleo; qui quatuor genera facit ad eundum modum, quanquam Theophrastus tantum duo designet, mediis relictis. Quod autem Furlanus negat, se intelligere, quis sit crassior & tenuior color: non satis attendit, Plinium dicere, Caeruleum esse harenam. quare illud crassior & tenuior, non de colore sed de harena accipiendum. Plin. lib. 34. cap. 18. De Cerussa: Fit & alio modo, addito in urceos aceti plumbo, obturatos per dies X, derasoque ceu situ, ac rursus deiecto, donec deficiat materia. quod derasum est, teritur & cribratur, & coquitur in patinis, misceturque rudiculis donec rufescat, & simile Sandarachae fiat. Dein lavatur dulci aqua, donec nubeculae omnes eluantur. Siccatur similiter: postea & in pastillos dividitur. Vitruvius lib. VII. cap. 12: Rhodii enim in doliis Sarmenta componentes, acetum suffundunt, & supra Sarmenta plumbeas massas collocant: deinde dolia operculis obturant, ne Spiramentum obturata emittant; post certum tempus aperientes inveniunt è massis plumbeis cerussam. Vide & Dioscorid. lib. V. cap. 53. Παραπλησίως δὲ καὶ ὁ ἰὸς γίνεται. Χαλκὸς γὰρ ἐρυθρὸς, ὑπὲρ τρυγὸς τίθεται, καὶ ἀποξύνεται τὸ ἐπιγενόμενον. οὕτω ἐπιφαίνεται τιθέμενος. Furlan. Simili fere modo & aerugo fit. Aes enim rubrum super amurca ponitur, & quod insuper genitum sit, paucum ex uno loco. Est tantum arena, quam colligunt splendentem instar Cocci. hanc terentes omnino in vasis lapideis laevissimam lavant in aeneis, raro in ligneis vasis. quod autem subsidet, rursus accipientes lavant & terunt. In quo ars versatur. Quidam enim ex pari materia multum conficiunt, quidam autem pauxillum aut nullum. Sed lotura superiori utuntur singulatim illinentes. Fit autem subsidens Cinnabari. quod autem supernatat, & plus est, lotura.","prev":{"citation":"De lapidibus lii","label":"lii","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/lii","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/lii"},"next":{"citation":"De lapidibus lv","label":"lv","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/lv","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/lv"},"credit":{"text":"Theophrastus (with Johan de Laet), De lapidibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}