{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De lapidibus xl","citation":"Theophrastus, De lapidibus xl","ref":"xl","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/xl","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/xl","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/xl.md","author":{"name":"Theophrastus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2"},"work":{"title":"De lapidibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus","urn":null},"verse":false,"words":329,"text":"φέρει δὲ ἥ τε Ἰνδικὴ χῶρα, καὶ νῆσοι τινὲς τῶν ἐν τῇ Ἐρυθρῷ. Ex pretiosis gemmis est & Margarita appellata, pellucida natura, ex qua faciunt & pretiosa monilia: nascitur autem in Ostreo quodam simili pinnis. Fert autem & Indica regio, & insulae quaedam in Erythraeo mari. Pro eo quod hîc dicitur Διαφανὴς, Salmasius legendum censet οὐ Διαφανὴς. quem vide ad Solin. 1114. De Margaritis Plin. lib. IX. cap. 35. Ubi & hoc habet: Origo atque genitura Conchae haud multum Ostrearum Conchis differens. Ita revera est, nam nihil commune habet cum Pinna. Ibidem: Praecipue autem laudantur circa Arabiam in Persico sinu maris Rubri. Quod hodie notissimum est; quanquam longe plures repertae superioribus annis in America multis locis, praecipue ad Insulam Margaritam & illam continentis oram: etiam in Mari pacifico haud longe à Panama. Addit ibidem: at in Acarnania, quae vocatur, pinna gignit. quo apparet, non uno Conchae genere nasci. Atque hoc quoque verissimum est, sed laudatae & alicuius pretii non nascuntur nisi in Ostreis. Τὸ μὲν οὖν περιττὸν σχεδὸν ἐν αὐταῖς. εἰσὶ δὲ καὶ ἄλλαι τινές. οἷον ὁ τε ἐλέφας ὁ ὀρυκτὸς, ποικίλος μέλανι (καὶ λευκῷ·) καὶ ἦν καλοῦσι Σάπφειρον. αὕτη γὰρ μέλαινα, οὐκ ἄγαν πόῤῥω τοῦ Κυανοῦ τοῦ ἄῤῥενος· καὶ Πρασίτις· αὕτη δὲ ἰώδης τῇ χρόᾳ. Praestantia quidem penè in hisce est. Sunt autem & aliae quaedam. Vti ebur fossile varium nigro & candido: & quam vocant Sapphirum; ea enim nigra, nec multum distans à Cyano mare: & Prasius gemma, quae est aeruginei coloris. Plin. lib. 36. c. 18. Theophrastus autor est, & ebur fossile candido & nigro colore inveniri. Quod autem hic dicit de Sapphiro, illam esse nigram, de saturo colore caeruleo accipiendum. Idem lib. 37. cap. 8. vilioris est turbae Prasius. Πυκνὴ δὲ καὶ Αἱματίτις. αὕτη δʼ αὐχμώδης, καὶ κατὰ τούνομα, ὡς αἵματος ξηροῦ πεπηγότος. ἄλλη δὴ καλουμένη, οὐ Σανθὴ μὲν τὴν χρόαν, ἔκλευκος δʼ, ὁ μᾶλλον καλοῦσι χρῶμα οἱ Δωρεῖς ξανθόν. Densa quoque Haematitis. ipsa autem arida, aut, secundum nomen, velut è sicco sanguine concreta. alia item vocata Xanthe, non quidem colore; subcandida enim; quem colorem Dores vocant xanthum.","prev":{"citation":"De lapidibus xxxix","label":"xxxix","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/xxxix","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/xxxix"},"next":{"citation":"De lapidibus xli","label":"xli","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/xli","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/xli"},"credit":{"text":"Theophrastus (with Johan de Laet), De lapidibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}