{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De lapidibus xxii","citation":"Theophrastus, De lapidibus xxii","ref":"xxii","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/xxii","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/xxii","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/xxii.md","author":{"name":"Theophrastus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2"},"work":{"title":"De lapidibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus","urn":null},"verse":false,"words":227,"text":"19, sic tradit: Molarem quidem pyriten vocant, quoniam sit plurimum ignis illi: hi autem lapides licet non facile ab igne patiantur, sed illi fortiter resistant, unde illis nomen, tamen in ignem vehementissimum additi, etiam funduntur. Οἱ δὲ καὶ ὅλως λέγουσι πάντας τήκεσθαι, πλὴν τοῦ μαρμάρου. τοῦτον δὲ κατακαίεσθαι, καὶ κονίαν ἐξ αὐτοῦ γίνεσθαι. δόξειε δʼ ἂν οὕτως ὅλως ἐπὶ πλεῖον εἰρῆσθαι. Sunt qui absolute dicant omnes liquari, praeter marmor. Hoc autem comburi, & cinerem ex illo fieri. Vnde videri possit illud absolutè pro ut plurimum dictum esse. Corrigit sententiam eorum qui opinabantur omnes fluere lapides praeter marmor; quod non nisi in cinerem abit. quod cum etiam ipsi faterentur, non debuerant dicere absolute omnes fluere. Dat deinceps alias instantias. Πολλοὶ γὰρ οἱ ῥηγνύμενοι καὶ διαπηδῶντες ὡς οὐ μάχομενοι (κατὰ τὴν πύρωσιν, ὥσπερ οὐδὲ ὁ κέραμος. ὃ καὶ κατὰ λόγον ἐστίν. οἵτινες ἐξυγρασμένοι συγχάνουσιν. τὸ γὰρ τηκτὸν, ἔνικμον εἶναι ἀεὶ καὶ ὑγρότητα ἔχει πλείῳ. Multi enim rumpuntur & dissiliunt, tanquam non repugnantes ustioni, quemadmodum neque figulinus, quod & rationi consentaneum est: siquidem exsiccati sunt: quod enim liquabile est, esse humidum semper, & humiditatem habet multam. Prima instantia est in iis qui non fluunt, sed dehiscunt & dissiliunt, haud secus quam vasa aut lateres Et ratiores qui è terra figulina arte sunt facti. manifesta est; siquidem in iis, qui liquantur; semper aliquid est humidi, interdum minus, interdum plus; sed in his omne humidum extractum est.","prev":{"citation":"De lapidibus xxi","label":"ERRATA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/xxi","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/xxi"},"next":{"citation":"De lapidibus xxiii","label":"ERRATA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/xxiii","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/xxiii"},"credit":{"text":"Theophrastus (with Johan de Laet), De lapidibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}