{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De lapidibus xxxvi","citation":"Theophrastus, De lapidibus xxxvi","ref":"xxxvi","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/xxxvi","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/xxxvi","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/xxxvi.md","author":{"name":"Theophrastus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2"},"work":{"title":"De lapidibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus","urn":null},"verse":false,"words":344,"text":"Furlanus locum hunc corruptum esse arguit; & pro μάλιστα legit μαγνῆτις. putatque, sequentia de Magnete accipienda. Sed non est necesse, hîc quicquam immutare. Sententia enim Authoris est; tam Succinum quam Lyncurium trahendi vim habere; neque id mirum videri debere, quia lapis, qui ferrum ducat, omnibus notissimus sit. Cum autem loquitur de gemma aliqua, λίθον effert genere foeminino. Sic & supra dixit de Lyncurio, καὶ ἔστι στερεωτάτη, &c. Subintelligens λίθος. Quod autem hic Λιγυστικὴν expressimus pro λυγιστήν, & τούτων pro τούτῳ, id fecimus secundum correctionem Salmasii. Ἐξ ὧν δὲ τὰ σφραγίδια ποιεῖται, καὶ ἄλλαι πλείους εἰσὶν. οἷον ἥ θʼ Ὑαλοειδὴς, ἢ καὶ ἔμφασιν ποιεῖ καὶ διάφασιν. καὶ τὸ Ἀνθράκιον, καὶ ἡ ὄμφαξ. ἔτι δὲ καὶ ἡ Κρύσταλλος, καὶ τὸ Ἀμέθυσον. ἄμφω δὲ διαφανῆ. εὑρίσκονται δὲ καὶ αὗται, καὶ τὸ σάρδιον, διακοπτομένων τινῶν πετρῶν. E quibus autem sigilla fiunt, & aliae plures sunt gemmae; uti Hyaloeides; quae & imagines reddit, & pellucida est; & Carbunculus, & Omphax; atque adeo Crystallus, & Amethystus, ambae enim pellucidae. reperiuntur autem & ipsae, & Sarda, dissectis quibusdam Saxis. Quaeritur, quae sit haec Hyaloeides, id est, vitriformis. Furlanus putat, aut Iridem esse, aut Asteriam, aut aliam ex candidarum gemmarum genere unam. Mihi videretur potius de speculari lapide intelligendum; nisi obstaret, quod ille pro gemma haberi non debeat, neque sigilla ex illo fiant. Suspicor, hoc nomine Adamantem denotari. De Omphace similis quaestio est: Furlanus opinatur, ab immatura uva sic vocatam, & viridem fuisse. A Plinio autem inter Beryllos numerari oleagineos, quod olei colore sint; & hos forte fuisse Omphaces. De quo nihil certi possum affirmare. Saltem Berylli speciem ignobilissimam hic intelligi non debere existimo. Καὶ Καὶ ἄλλαι δ’, ὡς προείρηται πρότερον, διαφορὰς ἔχουσαι, καὶ συνώνυμοι πρὸς ἀλλήλας. Τοῦ γὰρ Σαρδίου, τὸ μὲν διαφανὲς, ἐρυθρότερον δὲ, καλεῖται θῆλυ. τὸ δὲ διαφανὲς μὲν, μελάντερον δὲ, καὶ ἄρσεν. καὶ τὰ λυγκούρια δʼ ὡσαύτως. ὧν τὸ θῆλυ διαφανέστερον καὶ ξανθότερον. καλεῖται δὲ καὶ κύανὸς, ὁ μὲν ἄρρην, ὁ δὲ θῆλυς. μελάντερος δὲ ὁ ἄῤῥην. Et alias quoque, ut antè dictum, differentias habent, etiam Synonymae gemmae. Nam Sardae pellucida species, laetius autem rubens, vocatur foemina; pellucida vero, saturatius rubens, mas. Et Lyncuria ad eundem modum, quorum foemiua pellucidior & pallidius flava.","prev":{"citation":"De lapidibus xxxv","label":"xxxv","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/xxxv","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/xxxv"},"next":{"citation":"De lapidibus xxxvii","label":"xxxvii","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/xxxvii","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/xxxvii"},"credit":{"text":"Theophrastus (with Johan de Laet), De lapidibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}