{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De unicornu observationes novae 171","citation":"Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae 171","ref":"171","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-bartholin/de-unicornu-observationes-novae/171","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-bartholin/de-unicornu-observationes-novae/171","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-bartholin/de-unicornu-observationes-novae/171.md","author":{"name":"Thomas Bartholin","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-bartholin"},"work":{"title":"De unicornu observationes novae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-bartholin/de-unicornu-observationes-novae","urn":null},"verse":false,"words":203,"text":"de Coe lo, qui se elevatum Idlum affirmat vidisse. Vixit autem millesimo centesimo Anno a Nato Christo. Hinc adeò est, quod earum aliter non meminit Ioan. Baptista Suares in Antiquitatibus Insulae & Civitatis Gaditanae Hispanico idiomate editis, nisi quod olim fuerint. Id quia ad nostrum institutum spectat, considerationem meretur, quod columnis varia insculpserint quae posteritatis scire interfuit. Strabo enim Lib. 3. Geogr. templi sumptus inscriptos narrat, dubio pro cul quod modum vulgarium super assent: At quidam alii columnas dici illas aiunt, quae intra Herculis aedem Gadibus exstant. Sunt autem ex aere cubitorum octo, in quibus construendi templi sumptus inscriptus est. Aliae Herculis labores preferebant, auctore Philostrato: Hydriae insuper, & Diomedis equi, & duodecim Herculis labores in lapidem incisa conspiciuntur. Eodem arbitror instituto Aethiopum gentem columnas aereas erexisse Monoceroti ibi locorum aliquando viso, ut & de animalis veritate & patriae suę excellentia publico signo testarentur: unde ejus quoque corporis formam exactam expresserunt ab Auctore Geographiae incerto annotatam. Quod memoriae frequens apud Romanos genus ex stupendis illis Trajani & Antonini columnis in Vrbe visitur, & reliquis minoris operae ex navali aere surgentibus, quas rostratas vocant in Capitolio insertas ob devictos navali pręlio Latinos priscos, Carthaginenses, Poenosque, testibus Plinio lib. 34. c. 5. Quintiliano l. 1. c. 7. Servio ad Virgilium 3. Georg.","prev":{"citation":"De unicornu observationes novae 170","label":"CAP. XXIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-bartholin/de-unicornu-observationes-novae/170","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-bartholin/de-unicornu-observationes-novae/170"},"next":{"citation":"De unicornu observationes novae 172","label":"CAP. XXIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-bartholin/de-unicornu-observationes-novae/172","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-bartholin/de-unicornu-observationes-novae/172"},"credit":{"text":"Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_unicornu_observationes_novae","quality":"ocr"}}