{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De unicornu observationes novae 193","citation":"Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae 193","ref":"193","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-bartholin/de-unicornu-observationes-novae/193","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-bartholin/de-unicornu-observationes-novae/193","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-bartholin/de-unicornu-observationes-novae/193.md","author":{"name":"Thomas Bartholin","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-bartholin"},"work":{"title":"De unicornu observationes novae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-bartholin/de-unicornu-observationes-novae","urn":null},"verse":false,"words":213,"text":"Varthemanus quem in mensurando applicaverit cubitum scire non possum nisi conjectura, quum & ipsi exacto esse non licuerit in iis quae ex visu descripsit. Fingamus ξυλοπριστικὸς cubitos elegisse, qui triplici mensura quatuor pedes cum semipede, digitos verò quatuor supra quinquagesimum, aequarent, à Soliniano unicoru non nisi semipedis discrimine separari advertemus. Alter equuleo anniculo similis Monoceros, ut aetate, ita cornu magnitudine minor, quam palmorum quatuor observavit Varthemannus seu digitorum sexdecim. Quod Albertus se vidisse perhibet magnitudine omnia excedens, ad animal pertinere quod magnae molis navem adaequet, judicarunt Andreas Baccius l. 2. c. ult. & Io. Ionstonus cap. 43. de Quadrup. quale etiam fuisse autumant illud, ex quo poculum Cosmo Hetruriae Duci donaverat Alvare? Mendoza à Norsinga Rege in India acceptum, cuius diameter eò extendebatur, ut vix utraque manu capi posset. Vnde ex alio Indiae animali fuisse putat Aldrouandus, Baccius verò ex eo quod Marcus Paulus in Basma repertum describit. Malè tamen ex cornuum diversa magnitudine distinguunt cornigera, quae varia longitudine saepius luxuriant in eodem animatorum genere, ut in stupendae magnitudinis cornu Ceruinis ramis diffuso ad pedes undecim in Ambiani Templo quod Ligeris alluit, vidimus; si modò natura potius quam arte conditum persuaserit credulitas. Parvorum quoque subinde grandiora cornua prodeunt eo pondere, ut ferendo impares etiam caput aegre tollant. De Apris Indicis auctor Plinius lib. 8. cap.","prev":{"citation":"De unicornu observationes novae 192","label":"192","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-bartholin/de-unicornu-observationes-novae/192","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-bartholin/de-unicornu-observationes-novae/192"},"next":{"citation":"De unicornu observationes novae 194","label":"194","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-bartholin/de-unicornu-observationes-novae/194","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-bartholin/de-unicornu-observationes-novae/194"},"credit":{"text":"Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_unicornu_observationes_novae","quality":"ocr"}}