{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Chronica Austriae 1.35-45","citation":"Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae 1.35-45","ref":"1.35","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/1.35","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/1.35","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/1.35.md","author":{"name":"Thomas Ebendorfer","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer"},"work":{"title":"Chronica Austriae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae","urn":null},"verse":false,"words":283,"text":"Ideo gubernacula marchionatus Aratim Laptan alius, prioris Laptan cognatus fortassis ex Remmana genitus, suscepit, licet annus diluvii ad punctum ignoretur. Non enim annos vite prefatorum regencium similiter et subsequencium annotatos reperi, sed dumtaxat tempora sui regiminis exarata deprehendi. Quia tamen tunc temporum propago humana, ut in plurimum, centum annorum excessit decursum, unde conicio hunc Laptan ferme circa nativitatem sancti Abrahe marchionatum Aratim tenuisse. Laptan igitur assumpto marchionatus regimine Aratim ipsius nomen in aliud vocabulum, Sauricz videlicet, permutavit , licet 〈sub〉 insigniis eisdem, quibus predecessores sui usi fuerunt, aquila aurea in clipeo nigro, similiter uteretur. Hic in matrimonium sibi sociavit comitissam quandam de finibus Boemie nomine Rama, cum qua marchionatum suum plurimum per hominum incolatum et silvarum runcacionem dilatavit , adeo ut terram, que nunc ducatus Styrie dicitur, asseratur plurimum ad plantacionem eius reduxisse. Ipse est Laptan marchio de Sawriz appellatus, qui ex Rama conthorali duos genuit filios: nomen primogeniti Rummer et alterius vero minoris natu Ninther. Hic presedit in Sauriz XLVIIII annis et post eum uxor eius Rama V, que et cum marito in Trautmannsdorff sepulta quiescit. Cui filius eius maior natu successit in dominio Rymmer, qui et sine uxore et liberis in semestris tempore, hoc est sex mensibus, post patrem ab hac luce subtractus et cum patre iacet tumulatus. Post cuius discessum frater eius Nynther assumpsit principatum marchionatus Sawritz commutavitque illum in ducatum. Ipse sortitus est coniugem comitissam de terra sua nomine Sinna, ex qua genuit filium nomine Linal. Presedit quoque ducatui Sawritz sub eisdem clenodiis, sub quibus et sui progenitores militavere, LII annis sepultusque iacet cum uxore sua Synna, que duobus annis cum medio prius abierat, prope Civitatem novam infra terciam partem unius milliarii, quorum et tumulus usque de cerciori remansit nobis incognitus.","prev":{"citation":"Chronica Austriae 1.26-34","label":"1.26 to 1.34","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/1.26","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/1.26"},"next":{"citation":"Chronica Austriae 1.46-60","label":"1.46 to 1.60","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/1.46","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/1.46"},"credit":{"text":"Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000693.zip","quality":"proofread"}}