{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Chronica Austriae 2.1175.129-142","citation":"Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae 2.1175.129-142","ref":"2.1175.129","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/2.1175.129","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/2.1175.129","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/2.1175.129.md","author":{"name":"Thomas Ebendorfer","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer"},"work":{"title":"Chronica Austriae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae","urn":null},"verse":false,"words":324,"text":"Quod dum facere dissimulabat, hic oritur contencio. Cives eciam Laa civitatem suo dominio tradiderunt. Quibus peractis dum Fridericus dux quadam die in Hindtperg castro apud quendam pontem solacia quereret, venit quidam Ungarus regis Ungarie Bele nuncius diffidacionis litteras deferens additis verbis proterviam sapientibus. Quem dux clandestine iussit per quatuor scutiferos in aqua et luto, dum recederet, baptisari. Quod dum fieret et nuncius iste querelas coram duce deferret, dissimulans factum iram in istos, qui hec facere presumpserunt, simulabat et vindictam exquirere . Post hec litteras diffidatorias a rege Bohemie suscepit et similiter a duce Bavarie, quas parum curabat advertere. Non longe post circa festa natalis Salvatoris intelligens dux regem Bohemie cum potencia apud Laa castra metasse et secum Ulricum ducem Karinthie sibi federatum adesse, mox cum paucis, fortasse LXXII, suis ad Laa festinanter venit scribens omnibus subiectis, quatenus omnibus relictis se ad Laa dignarentur armati conferre. Quod dum factum esset, audiens dux regem Bohemie Laa hostiliter aggredi decrevit melius prevenire quam preveniri consultum fore. Quapropter, licet paucissimorum stipatus auxilio, decrevit cum magno et forti exercitu Bohemorum manus conserere. Quod dum suis consiliis strenuissimus miles Bernnhardus Prewssl capitaneus – et cuius prosapia noviter defecit in Austria – niteretur avertere , ne cadente principe ducatus Austrie et Styrie in manus deveniret adversariorum, non profecit indecens affirmans esse, si princeps suos hostes venientes militariter non aspiceret. Hinc dum ad campum procederet, inventi sunt balistarii dumtaxat circa septuaginta neque sufficienter iaculis provisi. Iterato ergo prefatus capitaneus persuasit principem, ne se sic discrimini fortune incautus committeret. Quo pertinaciter recusante allata copia missilium telorum, ordinata acie et banderio erecto ac quatuor fortibus munito dux retro substitit in tumulo. Bernnhardus igitur Prewssl capitaneus cum sagittariis primum in hostes irruit et multos tam homines quam equos neci tradidit , alios sauciatos cedere coegit et, dum bellum ingravesceret , Bernnhardus Prewssl strenuum valde militem Syfridum Syrock Orphanum wlgariter Waysen vocitatum devicit et in dedicionem sue captivitatis accepit, Hainricus vero Prewssl frater Bernnhardi Kadoldum Waysen Seifridi germanum similiter captivitati sue addixit.","prev":{"citation":"Chronica Austriae 2.1175.116-128","label":"2.1175.116 to 2.1175.128","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/2.1175.116","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/2.1175.116"},"next":{"citation":"Chronica Austriae 2.1175.143-152","label":"2.1175.143 to 2.1175.152","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/2.1175.143","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/2.1175.143"},"credit":{"text":"Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000693.zip","quality":"proofread"}}