{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Chronica Austriae 2.1175.17-28","citation":"Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae 2.1175.17-28","ref":"2.1175.17","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/2.1175.17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/2.1175.17","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/2.1175.17.md","author":{"name":"Thomas Ebendorfer","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer"},"work":{"title":"Chronica Austriae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae","urn":null},"verse":false,"words":297,"text":"Acta sunt hec anno Domini MCLXXXIIº. Hunc tamen regem, ut premittitur, captivitati subactum Leopoldus imperatori decrevit exhibere, antequam de Terra sancta rediret salvus ad propria vel, ut verius puto, post imperatoris 〈ad〉 lares regressum, qui ipsum ad multandum pro iniuria, arbitror, viceversa duci recommisit. Soluta ergo multa dux honorifice extra ipsum dominia sua salvum conduxit et eius adiutorio eciam per alias terras sic salvus ad proprium regnum usque pervenit. Iste Leopoldus mediatore imperatore patruo et cognato, dum Greciam applicuisset, sortitur in thori sociam dominam Theodoram neptem regis Grecorum Emanuel aut filiam, cum qua multa cum pompa Wienne in presencia multorum principum et magnatorum nupcias celebravit anno etc. MCCIIº. Ex qua genuit unicam filiam, quam post sociavit coniugio marchioni Styrie Otakaro, et duos filios Leopoldum et Fridericum. Qua cicius sine herede ab hac luce subtracta Othakarus marchio Styrie morbum lepre incurabilem incidit. Hic marchionatum suo socero duci Leopoldo sub vendicionis titulo appropriavit pro summa admodum parva, ut fertur, ita quod militaris incola pro III obulis et plures rustici pro dodrante quarta parte cesserunt obuli. Idem tamen Othakarus per Styriam tam clericis quam nobilibus plura largiter donavit privilegia et fundato Gerstensi monasterio , dum iam ex marchione Styrie dux creatus esset per prefatum Fridericum I. suum cognatum (aut secundum alium patrem aut avum), contagione lepre perfusus obiit et in prefato Gerstensi monasterio principum more tumulatur. Qui tamen secundum alios ducatum Styrie vendendo non distraxit, sed pocius ipsum Leopoldo socero filio Leopoldi, de quo agitur,testamento delegavit. Plura eciam bona monasterio Cluniaco, dum viveret, larga manu distribuit sicut et aliis ecclesiis, precipue ecclesie Salisburgensi, ob quod presul 〈eum〉 licet lepra respersum non exhorruit osculari. Hic eciam Varaw monasterium Styrie canonicorum regularium fundavit et Vallis sancti Iohannis in Seytz ordinis Carthusiensis monasterium magnifice dotavit (intelligendum per se vel predecessores suos, ut infra).","prev":{"citation":"Chronica Austriae 2.1175.9-16","label":"2.1175.9 to 2.1175.16","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/2.1175.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/2.1175.9"},"next":{"citation":"Chronica Austriae 2.1175.29-34","label":"2.1175.29 to 2.1175.34","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/2.1175.29","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/2.1175.29"},"credit":{"text":"Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000693.zip","quality":"proofread"}}