{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Chronica Austriae 2.1175.63-73","citation":"Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae 2.1175.63-73","ref":"2.1175.63","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/2.1175.63","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/2.1175.63","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/2.1175.63.md","author":{"name":"Thomas Ebendorfer","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer"},"work":{"title":"Chronica Austriae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae","urn":null},"verse":false,"words":298,"text":"Permisit tamen Dominus huic devoto principi ex suis lumbis procedentem pro custodia vite, nam filius eius Hainricus iniquorum super hereditate consilio et auxilio se patri opposuit et castrum Hainburg preoccupans matrem suam abinde contumeliose eiecit. Quod tamen pater brevi temporis spacio recuperavit, et licet filius priore rancore inflammatus vite patris multis insidiaretur viis, deo tamen tutante manus eius evasit. Interponentibus se baronibus ad concordiam pariter sunt reducti cum patre filius anno Domini MCCVIIº. Iste Leopoldus dux Austrie et Styrie cum magno comitatu ad Galliciam sancti Iacobi terram contra Saracenos procinctum movet anno Domini MCCXIIIº et IIIIº 〈kalendas 〉 Iulii conserto prelio, dum Saraceni feroces nostracium animos ferre non valerent, magno cum detrimento terga vertere sunt coacti. Quo ad propria redeunte ipse cum rege Andrea Ungarie et aliis multis diversarum provinciarum principibus viam sancti sepulchri aggressi sunt et in XVI diebus Domino favente transfretavit, quod antea inauditum extitit, 〈anno〉 MCCXVIIº. A quibus rex Andreas relinquens Christi exercitum discessit et ad terram propriam multo labore in fine anni contumeliose revertitur. Hoc Leopoldo suadente Damiata regalis in Egypto civitas obsidione cingitur et nocte nullo christiano pereunte capitur. Saraceni et civitatem Ierusalem relinquunt et destruunt cum aliis municionibus fortissimis. Et post multa egregie patrata gloriose ad propria revertitur, postquam in expugnacione Damiate pre omnibus se fortem exhibuit et non minus apud Akaron, ubi usque ad triennii tempus bellando desudavit. Huius diebus Ungari versi in sedicionem auctore Bantkano , cuius uxorem regina Gertrudis, filia ducis Moravie et Andree 〈filii〉 Bele III. coniunx ac Bele, Colomanni, Andree et beate Elisabeth mater, cuidam suo fratri illudendam tradidit, ob quod et occiditur et in Pelis monasterio griseorum monachorum sepelitur. Leopoldus quoque dux Austrie, qui tunc aderat, ad necem queritur, sed dextera dei protegente, licet multa difficultate, ad propria cum salute revertitur, postquam ab Hispaniis, ut supra, reversus est.","prev":{"citation":"Chronica Austriae 2.1175.56-62","label":"2.1175.56 to 2.1175.62","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/2.1175.56","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/2.1175.56"},"next":{"citation":"Chronica Austriae 2.1175.74-83","label":"2.1175.74 to 2.1175.83","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/2.1175.74","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/2.1175.74"},"credit":{"text":"Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000693.zip","quality":"proofread"}}