{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Chronica Austriae 2.pr.115-126","citation":"Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae 2.pr.115-126","ref":"2.pr.115","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/2.pr.115","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/2.pr.115","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/2.pr.115.md","author":{"name":"Thomas Ebendorfer","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer"},"work":{"title":"Chronica Austriae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae","urn":null},"verse":false,"words":337,"text":"Eius Ernesti viduam Gisulam ex antiquo sanguine oriundam Conradus post imperator, pater Hainrici III., duxit uxorem. Huius Ernesti filii fuerunt Ernestus et Hermannus previgni predicti imperatoris Conradi, qui sibi in ducatu Alemanie alter post alterum successerunt, a quibus et duces de Zaringen originem habent. Predictus ergo marchio Hainricus, sub quo et beatus Colomannus passus fertur anno Domini MXIIº, genuit Albertum marchionem ex matre prefati Ernesti ducis senioris. Qui Adalbertus cum filio suo Leopoldo eandem Marchiam orientalem Ungaris secundo plene abstulit bello eis devictis et occisis anno Domini MXLIIIº sub Ovone rege eorum. Post vero anno Domini XLVI Alberto marchione mortuo Ernestus filius eius successit, quia Leopoldus senior filius obierat. Idem Ernestus post annos XVIIII occisus est in Saxonico bello Hainrici IIII. imperatoris anno Domini MLXXVº et Leopoldus filius eius successit. Hic Leopoldus cum Bawaris et Bohemis apud Maurpergam dimicans anno Domini MLXXXII post maximam stragem utrimque factam victus est. Idem eciam Leopoldus Mellicense cenobium fundavit et obiit 〈anno Domini〉 MLXXXXVIº eique filius eius Leopoldus Largus successit. Cui propter eximiam virtutem Hainricus imperator II., qui contra patrem surrexit, sororem suam Agnetem viduam dedit uxorem, que prius a patre suo imperatore copulata Friderico duci Suevie genuerat Fridericum ducem patrem Friderici imperatoris et Conradum post regem Romanorum. Qui Leopoldus fundavit Neuburgam, ut infra. Et quia Gothorum mencio prehabita est, et pro clariori noticia de eorum processu ordiendum ratus sum, que et olim in generali Basiliensi synodo 〈anno Domini〉 MCCCCXXXIII per quendam venerabilem episcopum Vexoniensem de Suecia, qui se de horum reliquiis fore gloriantur, audivi in publica sessione, presentibus adicere. Aiebat inter cetera: ,Qamquam, patres optimi, de Gothorum 〈origine〉 et eorum divisa gente Ablavius Gothice, Dyonisius Grece et Iordanis Latine singularissimum studium pro annalibus 〈Gothorum〉 scribendis impenderunt tradentes ex ipsis aquilonaribus partibus innumeras processisse gentes, inter quas de regno Gothorum , quod nunc vulgariter Swecia nuncupatur, primi fuere Ostrogothi et Vesegothi et Sweans sive Swetidi, nunc Sueti dicti, Finnoli et Gethe, cum quibus Dani, Rugi, Tuceligni et Heruli associati per Mare oriens transitum petunt et successu temporis Egiptum et Asiam celerrime subiugarunt.","prev":{"citation":"Chronica Austriae 2.pr.103-114","label":"2.pr.103 to 2.pr.114","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/2.pr.103","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/2.pr.103"},"next":{"citation":"Chronica Austriae 2.pr.127-137","label":"2.pr.127 to 2.pr.137","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/2.pr.127","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/2.pr.127"},"credit":{"text":"Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000693.zip","quality":"proofread"}}