{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Chronica Austriae 2.pr.138-150","citation":"Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae 2.pr.138-150","ref":"2.pr.138","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/2.pr.138","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/2.pr.138","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/2.pr.138.md","author":{"name":"Thomas Ebendorfer","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer"},"work":{"title":"Chronica Austriae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae","urn":null},"verse":false,"words":285,"text":"Successu temporis Ermanaricus Gothis prefuit, qui tam clarus potencia emicuit, ut Magno Alexandro equari videretur. Vesegothi vero in Mesya habitantes tempore Valentis imperatoris fidem Christi suscipere decreverunt, sed per quendam Arrianum episcopum corrupti in eius feces deducti sunt. Fridegernus rex Gothorum Danubianas partes subiecit, Lupicinum et Maximum duces Romani exercitus peremit et Valentem imperatorem fuga lapsum in casa rusticana incendio cremavit. Post que tempora Tracia, Achaya, Thessalia, Pannonia et ceteri confines populi a Gothis subacti 〈sunt〉. Gracianus eciam imperator cum Fridegerno et Theodosius cum Athanarico successore Fridegerni fedus pacis terrore Gothorum inierunt. Sublato Atanarico Constantinopoli e medio Alaricus preficitur. Qui recto tramite Ytaliam petens Ravennam pervenit et, cum impetrasset ab Honorio Gallias et Hyspanias iam ferme desolatas a Wandalis et ad Gallias properaret, a Stillicone patricio die sancto pasche clam infestatur. Ob quod et Liguriam, Emiliam, Thusciam et postremo caput orbis Romam vi armorum subiugavit, ubi fuso profluvio humani sanguinis omnibus, qui ad Christi ecclesias confugerant, dextras pacis dedit, uti V,De civitate' magnus testatur Augustinus, anno Christi CCCCXVIIº, ab Urbe condita MLXXIII; sed tamen paulo post in inopinatam mortem dilapsus est. Cui Ataulphus successit eius cognatus, qui a coniuge, filia Theodosii, precatur, ut dimissa Ytalia in Gallias properaret, quod et factum est, unde et fugatis Wandalis Gallias et Hyspanias acquisivit. Qui tamen tercio anno a suis necatur, successorem autem Segericum suscepit. Cui Vallia vir eximius successit ac illi Theodoricus Veronensis. A quibus ipsa Gothica successio nobilis in Hyspaniis piissimi Richardi, Sysenande, Arriameri et Smallai regum derivata extitit, ita ut eciam ipse populus Spaniorum Gothicus diceretur. Qui et principes quanto zelo fidei inflammati Arrianorum pestem delere nisi sint, Toletanum et Bracharense concilium conspicienti in prompte est, dum ipsa eadem pestis pene totum occidentem ligatum tenebat.","prev":{"citation":"Chronica Austriae 2.pr.127-137","label":"2.pr.127 to 2.pr.137","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/2.pr.127","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/2.pr.127"},"next":{"citation":"Chronica Austriae 2.pr.151-159","label":"2.pr.151 to 2.pr.159","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/2.pr.151","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/2.pr.151"},"credit":{"text":"Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000693.zip","quality":"proofread"}}