{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Chronica Austriae 2.pr.170-178","citation":"Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae 2.pr.170-178","ref":"2.pr.170","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/2.pr.170","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/2.pr.170","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/2.pr.170.md","author":{"name":"Thomas Ebendorfer","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer"},"work":{"title":"Chronica Austriae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae","urn":null},"verse":false,"words":281,"text":"Sed quidquid sit, hic Albertus, sicut fuit nobilis genere, ita et clariorem ostendit se armorum strenuitate et, quod amplius, in fide Christi et devocione; erga deum enim fuit pius et in hostes strenuus. Tunc etenim per girum gentilitatis ferocitas sibi usurpavit dominatum et suo et demoniorum cultui et vi et armis subicere tentabant ipsorum finitimos neque eciam tunc Austrie patria, ut ex prehabitis Ostrogothorum moribus liquet, ab ydolorum sordibus tunc prorsus fuisse creditur defecata . Erat tunc temporis civitas Tullna famosa, antequam Vienna capitalis esset erecta, que suum sumpsisse dicitur exordium a quadam venacionis curia in Alto nunc foro sita et Perighoff tempore presencie Iulii Cesaris vocitata, cui et structurarum indicia plurimum favent in eadem curia. Iste Adalbertus marchio gloriosus cum filio suo, quem Leopoldum nunc vocitamus, Orientalem marchiam Austrie videlicet vi et industria armorum de manibus eripuit Ungarorum , qui ab Ostrogothis eam possederunt, Hainrico imperatore sancto anno Domini MXIIº. Quibus et temporibus dum beatissimus Austrie patronus noster nacione Scotus Colomanus per ripariam Danubii descendens, quatenus per Pannoniam et Greciam sanctam terrestrem Ierusalem amore celestis inviseret , prope Tullnam ut proditor regionis a Sclavis et Bohemis tunc patrie offensis transmissus detinetur et in Stockheraw pluribus tormentis affectus tandem cum latronibus innocenter suspendio traditur. Qui et, dum miraculis clarus fieret, ibidem in augea traditur sepulture et post sub Bonifacio papa et Christiane Pataviensi episcopo ad Medlicam civitatem, que nunc Melckh dicitur, multa cum devocione transfertur presente Megingaudo Helberstatensi episcopo anno etc. MXVº. Tempore huius Alberti, qui secundum alios XVI, secundum aliquos XXIII annis supervixit, Ungari multas sibi insolencias intulerunt. Per ipsum et filium eius Ernestum exercitus Ovonis pro Petro rege, ut infra dicetur, regnum Ungarie sibi vendicavit; fere totus deletus est, quia imperatori rebellaverat.","prev":{"citation":"Chronica Austriae 2.pr.160-169","label":"2.pr.160 to 2.pr.169","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/2.pr.160","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/2.pr.160"},"next":{"citation":"Chronica Austriae 2.pr.179-192","label":"2.pr.179 to 2.pr.192","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/2.pr.179","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/2.pr.179"},"credit":{"text":"Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000693.zip","quality":"proofread"}}